Vai al contenuto

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/417

Da Wikisource.
414 de motu.

levitatem tribuit: motus vero deorsum ab intrinseca mobilis gravitate fit. Nulla habita ratione medii, omnia movebuntur deorsum. Motus sursum fit per extrusionem a medio gravi: sicut in lance minus grave sursum violenter a graviori movetur, ita mobile sursum violenter a graviori medio extruditur.


Diificultatem scindendi medii non esse causam cur lignum non descendat in aqua, patet: cum enim haec difficultas a forma mobilis superaretur, lignum iam descenderet, ut si in figuram coni vel sagittae efformetur; attamen non minus lioc quam plana tabula supernatat.


De gravi et levi tractationem mathematicam esse, testatur fragmentum Euclidis.


Telesius ait, causam accelerationis motus in fine esse quia materia pertaesa descensum motum accelerat.


Probatur motum sursum non esse naturalem.1 Quod naturaliter movetur, non impeditum, movetur ad terminum in quo naturaliter quiescit et a quo non nisi violenter regredi potest. Si ergo lignum naturaliter ascendit in aqua, ergo movetur eo, unde non nisi vi recedet: verum lignum non impeditum fertur ad terminum qui est iuxta aquae superficiem: ergo inde non nisi vi recedet. Quod tamen falsum est; si enim submoveatur aqua, regredietur lignum, et naturaliter descendet. Neque dicas, terminum motus naturalis ligni sursum esse ipsam aquae superficiem, et ob id, si moveatur terminus, moveri et quod in eo erat: nam hoc est ridiculum. Terminus enim motus naturalis non est aliquod corpus, sed ut sit oportet quoddam indivisibile et immobile: tale autem solum est centrum. Ad centrum ergo tantum naturaliter quicquam fertur, et in eo naturaliter quiescit, et

11. matematìcamtextatur — 15. esse naturalis — 17. violenter removeri regredi — 18. movetur ad terminum a quo non ni[si] eo — 20. ergo ibi inde


  1. Qui attraverso le cancellature si legge: «Dum aliquid recedit a loco in quo naturaliter quiescebat, movetur praeter naturam ».