Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/50

Da Wikisource.

iuvenilia. 47

nomine vero septemtrionalis illam, quam habet stella quae ab aequinoctiali vergit in arcticum. [Quaer.]Quaerenti autem unde dignoscatur maxima diversitas declinations in stellis fixis, respondeo: ex maiori propinquitate ad principium Arietis et Librae primi mobilis; sicut, e contra, minima diversitas agnoscitur ex maiori propinquitate illarum ad principium Cancri et ad principium Capricorni. Ut autem melius intelligatur quod diximus, afferatur exemplum. Stella quae dicitur Oculus ♉, tempore Timocharis1 declinabat ab aequinoctiali versus septentrionem gradus 8 et ½; tempore Hipparchi2, gradus 9 minuta 45; tempore Tolomaei, gradus 11 fere; nostra aetate3, gradus quasi 16: ex quo patet stellam hanc suscepisse maius declinationis septemtrionalis incrementum, cum existat in medietate spherae4 quae a principio Capricorni per ♈ ad principium ♋ porrigitur. Idemque iudicium est de aliis stellis, etc.

Ad argumentum primae sententiae respondetur: verum quidem esse, dum sumus in hac mortali vita, nostram scientiam a sensibus oriri; negatur tamen non percipi sensu plures caelos. Nam licet caelorum multitudinem imo nec unitatem visu percipiamus, percipimus tamen astra plura oppositis motibus se movere: ex quorum multitudine, corporum caelestium multitudinem necessario colligimus; cum stellae moveri non possint more avium in aëre, ut quidam male senserunt, cum moveantur ad motus suorum orbium; et quia non posset assignari ratio, cur contrariis inter se montibus moverentur. Ad Aristotelem, in contrario, respondemus cum ipso in 12 Met.5, in rebus astronomicis astronomos esse consulendos. Neque dicas, cum eodem ibidem c. 8, orbem caelestem esse propter motum astri, ac proinde esse 8 tantum caelos, cum etc.: nam licet in nono et decimo caelo nullum sit astrum, illorum tamen motus redundant in motum aliquem astrorum; praeterquam quod negari posset illud assumptum.



Quaestio secunda.

De ordine orbium caelestium.


[P.a opinio.]Aristarchus, quadringentis annis ante Tolomaeum, quem ex recentioribus secutus est Nicolaus Copernicus in opere De revolutione

  1. 8. Timocaris
  2. 9. Iparchi
  3. 10. etate
  4. 12. sferae
  5. 24. cum ipso met: in 12 met