Vai al contenuto

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/71

Da Wikisource.
68 iuvenilia.

habent contrarium: quia si haberent qualitates habentes contrarium, vel istae essent qualitates elementares, vel essent aliae habentes sua propria contraria: non primum, quia ostensum iam est, caelum esse diversae naturae ab elementis; neque secundum, quia alias darentur sex corpora simplicia: quatuor elementa, caelum, et aliud corpus cui naturaliter convenirent illae qualitates quae sunt contrariae qualitatibus caeli.

[2a ratio.]Secunda ratio Aristotelis desumitur ex experientia; quia omnibus praeteritis seculis compertum est, nullam prorsus mutationem factam esse in caelo. Quae ratio maximam habet vim: nam cum motus caeli sit velocissimus, ita ut posset destruere quaecunque solidissima corpora, et cum duraverit tanto tempore servantibus stellis eandem semper inter se distantiam oppositionem et magnitudinem, argumento est certissimum caelum esse incorruptibile. [3a ratio.]Tertia ratio desumitur ex consensu omnium gentium, quae caelum, tanquam quid immortale, pro domicilio Diis constituerunt. [4a ratio]Quarta, ex etymologia1 nominis: dicitur enim aether2, ab eo quod semper currat. [Corollarium p.um]Et ex his omnibus habemus, caelum etiam esse inalterabile: tum quia alteratio requirit contrarium, nam alteratio non fit sine corruptione aliqua qualitatis oppositae; tum quia in caelo non cernuntur qualitates alterativae; tum demum quia alteratio est dispositio ad generationem et corruptionem. [Coroll. 2.um]Habemus, 2o, caelum esse inaugumentabile, quia omnis augumentatio et diminutio supponit alterationem et contrarium. Quamvis Aristoteles probet caelum non augeri vel minui, ex eo quod sit ingenerabile et incorruptibile, res autem augeatur ex eodem ex quo fit. Sicut etiam non alterari probat: quia alteratio fit secundum qualitates passibiles; omne autem quod hoc modo alteratur, et augetur vel minuitur. Cuius prior ratio valet tantum de augumentatione propria, non de augumentatione in communi sumpta: nam falsum est, omne quod alteratur secundum qualitates passibiles augeri, ut patet in elementis; licet verum sit, omne quod alteratur augeri vel minui, proprie vel improprie. Hinc apparet, non videri bonam argumentationem Aristotelis: quia, primo, caelum est inaugumentabile propria augumentatione; inde, enim, ex augumentatione in communi sumpta, non recte concluditur esse inalterabile. Dici tamen potest, Aristotelem quando probat caelum esse inaugumentabile, loqui de omnimoda au–

  1. 16. etimologia
  2. 17. eter