Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/79

Da Wikisource.
76 iuvenilia.

intelligentiae habent tantum primam, sublunaria omnes, ita caelum duas priores habere debet. [Conf.r]Confirmatur: quia omnia entia reducuntur ad Deum, et maxime per intelligentias et caelum; ut igitur formae omnes reducuntur ad Deum per intelligentias, formas perfectissimas materia carentes, ita materiae omnes reduci debent ad Deum per caelum, naturam simplicem et perfectam omnis formae expertem.

[2a Op.o]Secunda opinio est illorum omnium qui putant caelum esse naturae elementaris, sentientium caelum esse corpus compositum. Ita sentiunt Aegyptii1, Plato in Timeo2, Stoici, et alii, de quibus infra, Alexander etiam, in 12 Met. co. 34 et in tex. 48, ubi existimat unumquodque caelum, praeter intelligentiam, habere propriam formam et animam; et in p.o Naturalium quaestionum ca. 10, ubi dicit, si materia definiatur subiectum susceptivum contrariorum, materiam caeli non comprehendi sub hac definitione; si vero definiatur quoddam primum et informe, comprehendi: at si in caelo est subiectum informe, erit etiam forma, ac proinde compositio. Alexandrum etiam fuisse in hac sententia, confirmari potest ex eo quod tradit Averroes, ex Alexandro, 8 Phys. 79 caelum esse corruptibile propter motorem; at si esset corruptibile, esset etiam compositum: ergo [etc.]. Philoponus etiam idem sensit, tum quia putat caelum esse corruptibile, tum quia materiam et formam in caelo ponit, in p.o Phys. 50 et 3o Phys. t. p.o; et Simplicius3 in 8 Phys. 79, et p.o Caeli co. 6 et 8, et 2 Caeli t. 50. Arabes etiam omnes, uno excepto Averroe, compositionem tribuerunt caelo; ut Avicembron in libro Fontis vitae, ex Alberto et ex D. Thoma in p.a parte q. 66 art. 2; Avempace, ex p.o De caelo trac. p.o c. 3; Avicenna, in p.o Sufficentiae c. 3: et quamplurimi etiam Latinorum; ut Albertus Magnus, in p.o Phys. ubi supra, 8 Phys. tr. p.o c. 13, et in libro De quatuor coaequaevis4 quo. 4 art. 3o, ubi etiam docet eandem sententiam fuisse Rabi Moysis5; D. Thomas, in p.a parte ubi supra, et 8 Phys. lec. 21, et p.o De caelo lec. 6, quamvis in 2o dist. 13 q. p.a art. p.o non dissentiat ab Averroe: similiter, omnes Thomistae; ut Capreolus, in 2o dist. 12; Caietanus, in p.am partem ubi supra; Soncinas, in 12 Met. q. 3; Ferrariensis, in 3 Contra gentes c. 30: praeterea, D. Bonaventura, in 2o dist. 12; Aegidius6 Romanus, ibidem et in quo.e propria De materia caeli 1; Achillinus, in p.o De orbe; Mirandulanus, in lib. 11 De eversione singularis certaminis sec. 16; et Scaliger, in

  1. 9. Egiptii
  2. 9. Timeo
  3. 21. Symplicius
  4. 28. coequaevis
  5. 29. Moises
  6. 34. Egidius