tentiam contradictionis; ideoque velle quidem in caelo illam materiam esse quae vere est ad opposita, non tamen esse materiam generabilem. Quia materia caeli, respectu suae formae, non est in potentia contradictionis, licet sit materia mobilis; cum in caelo, respectu ubi, sit potentia contradictionis: nam sol potest esse in oriente, et non potest esse. Respondeo, 2o, Aristotelem negare ab aeternis potentiam non habentem actum: nam aliquam potentiam aeternis et caelo concedendam esse, non est dubium; non quidem contradictionis, sed determinatam ad unum actum. Patet: quia, licet caelum ponatur esse simplex, cum tamen in illo sint accidentia realiter distincta, sit motus, sit intelligentia tanquam forma assistens, quae omnia ab ipso sunt inseparabilia, necesse est esse quoque potentiam ad illa omnia recipienda; quae, cum non sit contradictionis, reticetur ab Aristotele. Ad 2um: ad authoritates ex parte materiae, patet iam dictis, solum illam materiam quae est in potentia ad plures formas esse in potentia contradictionis et susceptivam contrariorum. Ad authoritates ex parte formae, respondeo primo: rationem1 formae physicae consistere in eo, quod sit forma separabilis a materia solum ratione, ut docet Aristoteles 2o Phys. 12 et 26, in p.o De anima t. 17, in 6 Met. t. 2, et in 11 Met. sum 3 c. p.o; quare ratio formae physicae non est quod sit corruptibilis et generabilis. Verum tamen est, ut plurimum, formas ratione tantum separabiles, esse corruptibiles; ideoque Aristotelem aliquando docere formas physicas esse generabiles et corruptibiles: quod intelligendum est ut plurimum, non autem simpliciter. Forma caeli, licet sit inseparabilis re, ratione tamen est separabilis; et ideo est physica. Respondeo, 2o, in particulari, ad illam2 p.i De partibus: sensum Aristotelis eo in loco esse, res abstractas non spectare ad physicum; quia in rebus abstractis non est finis, et in caelo est forma caeli finis. Ad illam p.i Phys. respondeo, cum Aristoteles p.o Phys. egisset de materia quae est in corruptibilibus, illum deinde dicere, agendum esse de formis corruptibilibus respondentibus huic materiae corruptibili. Ad illam2 3ii De caelo respondeo, per illa quae cum corporibus ait generari, intelligi posse mixta, animata maxime, sicut per corpora intelligebat simplicia; ut videtur indicare Simplicius et confirmatur ex p.o De caelo, ubi, cum ferme eadem dicat quae dicit in 3o, substantias naturales ait, alia esse corpora, alia habentia corpus;
- ↑ 17. ratione —
- ↑ 2,0 2,1 26, 32. illa —