Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/508

Da Wikisource.

circini cuiusdam proportionis. 495

quare dices distantiam A B esse pedum 108 fere1.}}. Quod si dum volumus praedictam distantiam A B metiri ob loci penuriam minus commodum esset stationes ita ut dictum fuit disponere, tamen illud idem perficietur hac alia ratione. Existentes in puncto D inveniemus distantiam D A, quae sit 240, & distantiam DB, quae sit 523, ut mox dictum fuit aspicientes terminum B notabimus partes abscissas, quae sint 80. Tunc disponemus lineas linearum ad angulos rectos, excipiemusque distantiam inter punctum 100 & inter punctum partis abscissae, hoc est inter 100 & 80 hane distantiam mensurabimus supra scalam immobilem, & abscindet 128 fere, quem numerum servabimus, ex scala immobili iterum accipiemus quantitatem partium abscissarum, hoc est 80, hunc aptabimus punctis numeri 100 & 128 proxime servati, & ex immoto instrumento excipiemus intervallum inter puncta numerorum distantiae DA & DB, hoc est inter 240 & 123, hoc mensuratum supra scalam immobilem abscindet 163 partem quamproxime, quare dicendum erit distantiam AB esse pedum 1632.


Distantiam diametralem signi scilicet in plano positi a sumitate, vel alio quopiam aedificij signo ad perpendiculum illi plano erecti; cum ad signum plani, & ad basim aedificii accedi potest dimetiri.3

CAPUT III.

Si quis scalam sufficientis magnitudinis ad turrim BC conscendendam parare 20 vellet, sine dubio iste debet praescire diametralem distantiam alicuius signi utputa A ad ipsum B hoc est debet praescire distantiam alicuius puncti in planitie positi a sumitate turris quod huius instrumenti auxilio indagare poterit. Progressus ad punctum A per brachium AD respiciet punctum B, interim observabit ubi cadat perpendiculum, vel enim intersecabit primum centenarium, vel secundum, vel tandem cadet inter primum & secundum. Primum autem si perpendiculum ceciderit inter duos centenarios, mensurabis distantiam A C, quae sit E. g. pedum 20 hanc in se met ipsam duces productum erit 400, hoc duplicabis proveniet 800, cuius per tradita cap. 17 invenies radicem quadratam scilicet 27 ½ fere, qualis esset diametralis distantia A B.

  1. Copiato dalla operazione posta a c. 32 b, alla nota ☽︎§ 1.
  2. Copiato da l'ultima mia operazione§ 2.
     Qui tralascia l'operazione naturale, niente intesa da lui, come nè anco cosa alcun'altra in queste misure.
  3. 11 Magini.


Errore nelle note: Sono presenti dei marcatori <ref> per un gruppo chiamato "§" ma non è stato trovato alcun marcatore <references group="§"/> corrispondente