Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/519

Da Wikisource.
506 usus et fabrica

dicendum erit si 100 dant partes abscissas in prima observatione AC, quot dabunt partes abscissae in secunda observatione AD quartum inventum numerum subtrahimus ex 100, cum quo residuo iterum dicimus, si 100 dant hoc residuum, quot dabit altitudo BA, utrobique enim habebimus altitudinem CD.

Verum1 tamen si e converso ex humiliori lo. C investiganda esset maior altitudo AB per Cap. v colligas distantiam BD, iterumque sic accommodabis instrumentum, ut per brachium CF respicias sumitatem ACG autem efficiat quasi unum planum, per cap. 8 venaberis altitudinem GA quae ad iuncta minori altitudini CD per mensurationem cognitae constituit totam AB altitudinem.

A sumitate arcis altitudinem eiusdem aedificii cognita tamen prius distantia
horizontali basis eius ab aliquo loco colligere2. CAP. XIV.

Sit arx AB e cuius sumitate A, per observationem signi C cuius distantia a basi B habetur, altitudo ipsius BA inquirenda est. Per hoc instrumentum operando ex intuitu signi C perpendiculum intersecare poterit, vel praecise duos centenarios, & tunc altitudo metienda aequatur distantiae BC notae, vel intersecare poterit primum, vel secundum centenarium, ut si primo intersecuerit secundum dicendum erit partes abscissae dant 100, quot dabit distantia CB quod si inter secet primum, e converso 100 dant partes abscissas, quot dabit distantia CB utrobique enim relinquetur altitudo


E duobus locis alicuius altitudinis ipsam altitudinem indagare, observando quodpiam signum in plano licet eius distantia a basi per mensurationem dari non possit3. CAP. XV.

Investigaturus altitudinem GC, quae quidem proposita fuit cap. 6, ex duabus stationibus in ea factis G & A. Ut superius dictum fuit tam ex G, quam ex A diligentissime respicies ad punctum B, notando semper partes abscissas a perpendiculo, quae vel in utraque erunt primi, vel secundi centenarij, vel in una

  1. 19 Magini§ 1.
  2. 21 Magini.
  3. 22 Magini.


Errore nelle note: Sono presenti dei marcatori <ref> per un gruppo chiamato "§" ma non è stato trovato alcun marcatore <references group="§"/> corrispondente