Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/524

Da Wikisource.

circini cuiusdam proportionis. 511

1607. die Martis, 27 Mensis Februarij

Patavij.

Ego Ioseph Tinatius, Sac. Theologorum Patav: Collegio cooptatus, ut D. Benedicto de Benedictis, Philosophiae, Medicinaeque Doctori optimo iuxta, atque Eccellentissimo quem plurimas ob causas maximo prosequor amore, rem gratam praestarem, ea, qua potui, diligentia praesens linearum figurarumque vidi Opus, plenum; usus inscriptum (videlicet) & fabrica Circini cuiusdam proportionis, per quem omnia tam Euclidis, &c. Balthasaris Caprae, nobilis Mediolanensis; paginis num. 60 cum dimidia, integris contentum; a prima quidem pagina, usque ad 41 capita 52 a 41 vero pagina, usque ad finem, 19 capita continens, cuius sane operis initium est. Bonum ipsum ex sua natura communicabile esse &c. finit autem. Interim Amice Lector valeas, nostrosque conatus boni aequique consulas: legi etiam duas Epistolas praesentes, dedicatorias nuncupatas, alteram nempe Illustrissimo Principi Ioachimo Ernesto &c. quae incipit Philippo Macedone Graeciam occupante &c. finitque, collocasse apertissime cognoscet. valeas datum Patavij nonis Martij, 1607. Alteram vero D. Balthesari Caprae dedicatam, quae quidem incipit. Ego vero illud sane per pulchrum &c. hoc autem fine perficitur, exopto felicitatem ex flumine Kal. Januarij 1607 in quo profecto opere, epistolisque, ambabus sic existentibus, prout in praesentiarum iacent, quod Christianae fidei, catholicaeque Dogmatibus, bonis sive moribus, seu denique Christianis Principibus, catholicisque aliquo modo adversetur, nihil contineri meo iuditio reperi. Quinimmo id operis doctrina aeque, ac sermonis elegantia refertum, se mente, animoque syncero per lecturis, vel maximo emolumento fore, opinor. Verumenimvero, quoniam saepenumero dormitat Homerus, ideo me submisse cuiuscunque saniori iuditio, praesertimque Sanct. Matr. Ecclesiae Catholicae, & Apostolicae submitto quare &c.

Imprimendi licentiam Concedit Fr. Zaccarias Urceolus de Ravenna Inquisitor Paduae stante suprascripta attestatione accedente de consensu Reverendissimi D. Vicarij G.

Eandem Licentiam concedo ego Alexander Terentius Vic. Episcopalis attenta suprascripta Tinacij attestatione.