Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/137

Da Wikisource.
136 brevissima peregrinatio contra nuncium sidereum.

libertate assentiendi Galilaeo, dissentiendi ab ipso lbertatem aliis ereptum ire. Salvo cuiusque iudicio, illum laudavi: quinimo, si qua hic etiam propria dogmata suscepi defendenda, quamvis id veritatis opinione serioque feci animo, non tamen gravatim eadem me polliceor abiecturum, primum atque mihi doctiorum aliquis errorem legitima methodo demonstraverit. Secando aperte et vere mathematice contra Nuncium sit. An parum hoc fuerit, Magnorum Hetruriae Ducum familiam ludificari, MEDICEUMQUE NOMEN figmentis suis praefigere, planetas interim veros pollicenlem? Quid, quod propriis experimentis in parte libri deprehendo veracissimum? Quid causae sit, cur solum de quatuor planetis deludendum sibi putaverit orbem? Profert tandem argumentationes et rationes invictissimas contra hunc Nuncium, et totum negotium pag. 34 argumento verissimo claudit, inquiens: Occurrit vero mihi ista: Si quatuor hi Planetae, disci forma, plano ad lovem converso, circumeant, ut ad excursus maximos nobis et Soli obiiciantur ut lineae, supra et infra irradientur perpendiculariter, videanturque magni, et forte diversicolores sint prò diversitate planicierum. Hic revocatur ad sua principia a viro omni laude maiore. Tollat primo D. Io: Baptista Porta, annis et canis honorandus, suum: teneat D. Ioannes Keplerus Mathematicus Sacrae Caesareae Maiestatis Clarissimus, quod, non levatis in caelum Perspicillis, sed averso vultu in carta, disputationis gratia prius invenit: accipiant reliqui reliqua; sic Nuncius Sidereus emissus vacuum phisicum Patavii sentiet. Sic vos, non vobis, mellificatis apes. An non quatuor novos circa Iovem invenit Planetas? Ego hic ab hoc Nuncio quatuor fictos istos a Galilaeo Planetas cupio. Egone homo Peregrinus ab ingenio tardus et bardus, ab arte rudis et inermis, ab usu imparatus et imperitus, ab hoc viro doctissimo quatuor hos Ioviales novos famulos auferre cupio? Cupio, non honore, non auri sacra fame, non arrogantia, incitatus; sed ab ipso arcanorum caelestium fabricatore compulsus, ne Philosophi et Mathematici deludantur, ne nostri et nostratum posteri in errorum labyrinthum seducantur, quicquid in caelo cum ipsius Galilaei proprio Perspicillo vidi, libere hic dicere. Sit amicus Galilaeus, sit inimicus mihi, magis amica est veritas. Magnam, arduam et periculosam peregrinationem cum Nuncio Sidereo aggredior. Magna est, quia MAGNORUM HETRURIAE Ducum familiae est oblata et dicata: diffcilis, quia nihil a veteribus, nihil a recentioribus, certi et aperti huius materiae nobis relictum memini. Abstinuit ab hoc scribendi genere Ptolomaeus: abstinuit tota cohors Mathematica. Ego, fremat orbis et orcus, Quatuor Problemata brevissima contra Nuncium Sidereum propono diiudicanda omnibus mortalibus. Primum: Utrum Quatuor Novi Planetae circa Iovem sint. Secundum: Quid sint. Tertium: Quales sint. Ultimum: Cur sint.