Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/144

Da Wikisource.

contra nuncium sidereum. 143

germana eius progenies, cursus suos orbesque in 12 annis conficiunt. Haec Nuncii verba obtrudunt palpum: quia, partim vera, partim falsa loquentia, nebulas diverberat. Vera dicit, quia germanam Iovis progeniem dixit quatuor hos novos planetas. Et si quicquam in toto Nuncio est, quod veritatem redoleat, certe haec sunt vera verba, ubi quatuor grues balearicas, ab omnium visu abstractas, germanam Iovis progeniem dixit: quia certe nati sunt proiectione radiorum per concentrationem supra et infra irradiatam. Falsitas apparet ideo, quia mirabiles Iovis famulos sine fa, non in actu, sed in potentia vidit 12 annorum spatio cursus conficere, et sic in potentia novos quatuor planetas docet currere, saltare et revolutiones finire. Sed quam pulchre est de curru delapsus! Iupiter in 12 annis cursum suum finit? Ergo iterum in hoc puncto punctum bene Galilaeus tetigit: erat proxime vir eruditione eximia ornatus, contra hanc 12 annorum revolutionem valde argute et acute armatus rationibus philosophicis et mathematicis, qui tandem, prolatis rationibus, conclusionem talem dixit: quod videlicet ad observatorem requiratur annus magnus seu mundanus, qui (secundum opinionem Aristotelicam, probabilem potius quam veram, libro De proprietatibus elementorum) in triginta sex millibus annorum spacio perficietur, quando omnes stellae ad primum creationis suae punctum redibunt. Et propterea ad talem observatorem (ut ego existimo) requiritur triceps et tricorporeus quidam Geryon: ex Atlante, quantum ad artem et potentiam, eque Nestore, quantum ad vitae longaevitatem, eque denique Lyncaeo, quantum ad acumen visus, conflatus et compositus. Subtilius igitur fortassis fecisset Galilaeus, si dixisset esse quinque novos planetas. Si quinque dixisset, citius potuisset mundum circumvenire. Constat enim esse in Zodiaco duodecim caelestia signa, qualia sunt: Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpio, Sagittarius, Capricornus, Aquarius, Pisces. Sic, si quinque planetas novos Galilaeus inveniet, erunt etiam duodecim planetae in caelo. Sed fortassis unus circa corpus Veneris latitat, quem, si eo tempore quo Iovem observavit, quaesivisset, fortassis etiam invenisset: sed in Venere hoc facere periculum eo tempore non potuit, quia Venus erat combusta a Sole. Claudo alterum problema, quia sapienti sat dictum.

TERTIUM PROBLEMA.

QUALES SUNT ISTI NOVI GALILAEICI PLANETAE?

Magna et mirabilia arcana Dei ter optimi maximi in Terra, Aëre, et Caelo ipso existere, nemo vir prudens non videt. In Terra etenim homo, in Aëre volucres, in Caelo stellae arcanorum caelestium arcanam fabricam loquuntur et demonstrant.

Tam enim qualitate admiranda stellulas creavit dextra Divina, ut nulla stellula in caelo existat, quae non sit multo maior terra. Et quia alii viri in hac arte caelesti illustres eo pervolarunt, nolo, alienis plumis corporatus, artem volandi exercere,