Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/172

Da Wikisource.

confutatio. 171

autem vidit bene temperata acie in Aegypto Iovem, vel scintillare quidem: cur igitur in serenae noctis luciditate planetae novi fiunt manifestiores?

Dices perspicillum prolongare radios: immo, si fuerint, vel omnino eos aufert aut abbreviat; quod facile erit experiri in organo ex puro cristallo concinne fabricato: namque illud Excellentissimi Galilaei adscititium a stellis fixis lumen amputat, ut videre est apud Nuntium; sed quoniam locum hunc citat Keplerus, audiamus illum ad maiorem peregrini nostri impudentiam detegendum: ita scribit Mathematicus, cuius tecum magni facio auctoritatem, pagina 21:

Absolvi alterum libelli tui caput de Luna: transeo ad tertium, de sideribus ceteris.

Prima tua observatio est magnitudinis siderum, quorum corpuscula, perspicillo inspecta, in proportione ud Lunae diametrum ais minui. Adducis et alia similia, quibus stellae minuuntur, verissima et mihi longo usu comperta, crespusculum, diem, nubem, velum, vitrum coloratum.

Hic tuas excutio locutiones: «angulum visorium non a primario stellae corpusculo, sed a late circumfuso splendore terminari»: item: «perspicillo adscititios accidentalesque fulgores stellis adimi».

Quaerere lubet ex te, Galilaee, num acquiescas in causis a me allatis huius rei, ubi de modo visionis disputo fol. 217 ac praesertim fol. 221 Opticae. Nam si nihil desideras, licebit tibi porro proprie loqui, luminosa puncta conos fundere suos in crystallinum, et, post eum refractione facta, eos rursum in punctum contrahere: quia vero id punctum non attingit retinam, dilatatione nova superficieculam retinae occupat, cum debuerit occupare punctum: itaque perspicillorum opera fieri, ut, alia refractione intercedente, punctum illud in retiformem competat. Non igitur aliqui descendunt radii in oculum a splendore stellis exterius circumfuso; sed contra, qui descendunt ab ipso lucido corpore radii, ii, vitio refractionum et per noctem amplificatione foraminis uveae, diffunduntur in splendorem in retiformi circa punctum, quod stellam debuit repraesentare, circumiectum. Neque perspicillum in Terra adimit aliquid stellis in caelo, sed adimit aliquid lucis retiformi quantum eius redundat.

Deinde mutuat rationem ab observatione quadam perspicacissimi Galilaei ingentis fixarum multitudinis ad confirmandum argumentum, quod idem Keplerus proposuerat contra mundi infinitatem libro suo De Stella Nova, cap. 21, fol. 104. Vide igitur quanti fecerit novas hasce observationes, et num putaverit vir exercitatissimus, qui nihil non discussum reliquit, perspicillum unum astrum reddere visui multiplex.

Quid tento? Egone tibi, ut oculis tuis non credas, persuadeam, qui illo ipso Galilaei perspicillo Spicam Virginis duplicatam vidisti? Scio quod in reliquis saepe falsum dixeris; sed hic, quaeso, cave mendacium. Turpe profecto est et praeter naturae ordinem, aliquos interdum ita passionibus irretiri, ut voluntas potentia