Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/174

Da Wikisource.

confutatio. 173

ralius cum illo agere et concedere, licet gratis, quod unus radiorum conus multoties concentrari posset in suo ipsius axe, seu altitudine perpendiculari, quae a centro basis procedit ad apicem sive punctum concursus: id tamen certissimas Nuncii Siderei observationes salvare insufficiens erit; quoniam pluribus in locis apud Nuntium habemus, et ipsi vidimus, stellarum quae in eadem linea recta dispositae erant, remotiorem a Iove, propinquiore maiorem apparuisse. Si autem stellulae hae fierent per concentrationem radiorum, contrarium semper deberet contingere, et stellae Iovi magis propinquae apparere semper maiores, ut quivis facile sibi deducere poterit ex natura coni (quam figuram imitantur radii ad concentrationem concurrentes), cuius partes quo magis recedunt a base, eo magis constringuntur; neque tam efficax potest esse concursus radiorum in partibus remotis sicuti in propinquioribus, quod facile illi concedent, qui agentis necessarii et limitatae virtutis agendi modum considerarint.

Ast quid his opus est, cum concentratio, modo illo quo proponitur a nostro peregrino, omnino fictitia sit? Verissimum quidem est, figuras regulares, et praecipue eas quae plus occupant plani illius circuli in quo sunt inscriptibiles, videlicet illae quae plura habent latera et angulos, si elongentur, posse apparere oculo circulares; immo et quadratum, sed ulterius elongari debet: item figura altera parte longior, et parallelogramma quasi omnia et trapezia multa eundem patiuntur affectum, quamvis non adeo perfecte orbiculentur sicuti figurae regulares. Si igitur simile quid peregrinus noster in sua peregrinatione per concentrationem intelligat, non abnuo; verum, quod in casu de quo praesens est quaestio id contingat, neque est verisimile. Primo enim, figura radiorum Iovis supradictarum nulla est; deinde, nunquam nisi una stella sub et alia supra Iovem in eadem linea recta appareret; tertio, conus radiorum hoc praestare non posset, cum non sit divisus a corpore Iovis.

Sed instabis sic in tua inductione quam attulisti de figuris rectilineis, quae, elongatae cum ceteris conditionibus debitis, possunt sese in formam rotundam contrahere; cur non meministi triangulorum? Forte verebaris, quoniam fasciculus ille radiorum, quos aio concurrere ad novos planetas efformandos, figuram triangularem videtur obtinere? Ego profecto non negaverim in debita distantia, cum aliis requisitis, oculum posse omnes tres angulos a trigono amputare; sed nihil ad nos, quia basis trianguli radiorum Iovis, descendentium vel ascendentium, coincidit cum ipsa diametro Iovis, vel est illi parallela tangens Iovem, aut, si cupis, erit linea orbicularis congruens parti circumferentiae maximi circuli sphaerae lucidae quae Iupiter nuncupatur; atque omnibus hisce tribus modis semper valet sequela, quod, aut novus planeta nunquam appareret integer, quia magna illius pars lateret sub Iove; vel, saltem, quod semper videretur quasi tangere Iovem; praeterquam quod unica tantum semper conspiceretur stella sub et supra Iovem, ut dictum est paulo ante.