Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/178

Da Wikisource.

confutatio. 177

CONFUTATIO TERTII PROBLEMATIS.

In tertio problemate contendit, perspicillum nihil habere, quod sit sufficiens ad observationes graduum et minutorum in caelo, et, ut calumniatores fere omnes, non affert inventum, quod est apud Nuntium pag. 7, ubi explicat qua ratione minuta et minutorum partes liceat depraehendere, quia forte tantam subtilitatem non intellexit.

Debuisset etiam te Kepleri sententia super hac re deterrere, qui nihil, quod prius non bene discussum fuisset, in tota sua Dissertatione cum Nuncio, admisit; sic enim scribit pagina 11: Atque haec de instrumento ipso. Iam quod ad usum etc. Sed haec supra citata sunt in discussione primi problematis.

Dicam et ego tibi, sed rudius quam scripserit Galilaeus, quomodo perspicillum sufficiens sit ad minuta dignoscenda in caelo. Prius investiga, vulgaribus mathematicorum viis, quotnam minuta compraehendat diameter Lunae; postea apta specillis bracteas, ita perforatas, ut praecise tota Luna facies et nihil plus ab oculo compraehendatur; certum est, si perspicillum ad caelum fixatum dirigas, quod diameter partis illius circularis, quae ex perspicillo intuetur, totidem continebit minuta, quot continebat diameter Lunae; hoc est, utraeque lineae ad orbium in quibus sunt circulos maximos eandem habebunt proportionem. Simili modo exscindi possunt aliae bracteae, pro paucioribus vel pluribus minutis, ex cognitione distantiarum inter duas stellas non longe a se invicem dissitas; aut, si lubet, cognito semel, quod tales duae bracteae, coaptatae talibus specillis in tubo tantae longitudinis, tot minutorum species visibiles ad oculum intromittant, potes ex regula proportionum alias ad libitum invenire bracteas. Sed nolo ego falcem in alterius messem immittere: pollicitus est Nuntius, per aliam occasionem, absolutam huius organi theoriam in medium proferre.

Quae demum perstrepit peregrinus de caelo patavino, refractionum copia et vicissitudine, relinquimus Tychoni solvenda, qui in Dania, ubi haec et similia impedimenta magis vigebant, potuit singulas hasce difficultates superare.

CONFUTATIO QUARTI PROBLEMATIS.

In ultimo problemate, nihil aliud praeter quatuor novorum planetarum usum in mathematica disciplina requirit; verum huic quaestioni satisfecimus in discussione secundi problematis, prope finem. Quod si alium adhuc eorum appetit usum, in promptu erit. Dico igitur horum quatuor novorum planetarum et aliarum etiam stellularum minimarum ingentis multitudinis, perspicilli beneficio nuper detecta-