Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/210

Da Wikisource.

astronomica, optica, physica 209

quas non inanis verborum strepitus, ut nec scommata nec ioci determinare possunt, sed rationes et argumenta firmis et certis propositionibus innixa solummodo enodare valent; ego semper in his causis a iocis salibusque et cachinnis abstinere consonum rationique conveniens duxi; natura enim disputantium exasperatur, scribentiumque animi commoventur, ita ut hinc, ex eorum instituto, ad calumnias vel ad foemineas rixas procedatur, et controversia insoluta et indeterminata relinquatur. Haec sunt, candide et benevole Lector, quae huic novo scriptori ansam prodeundi praebuerunt, et ut in arenam descenderet et cum potentissimo et invictissimo athleta, (proh temerarius ausus!) viris doctissimis iudicibus, congrederer, excitarunt. Haec ad primam causam; quae longiora extiterunt, quia longa rerum series enarranda fuit: sed in reliquis brevior existet oratio nostra.

Secunda vero et genuina causa, ingenium debile, gracilesque meae vires, libellum plures paginas implere prohibuerunt. Insuper mihi propositum est in hoc libello tantum de quatuor novis his planetis nuper per perspicillum repertis disserere et, pro aetatis meae immaturiorisque intellectus captu, inquirere an sint et quid sint; et fautorum asseclarumque huius opinionis obiectiones refellere et enodare, quod breviori indiget sermone. Nam caeteras sententias de Lunae qualitate, lactei circuli materia aliorumque sublunarium et terrestrium rationes et opiniones, intactas relinquo. Amplius ad hanc Siderei Nuncii discutiendam partem, qua de quatuor novis planetis perspicilli ope conspectis agitur, discendi studio et veritatis ratione accessi. His finibus me meosque sermones continui, quos si aliquando liberius excurro, quaedam alia examinando, hoc sit quia ea coactus sum in medium adferre, ut ad institutum meum spectantia; quod non studio aliena carpendi, sed philosophantium libertatis more, ago.

Ad ultimum quod spectat membrum, communis omnium philosophorum, medicorum et doctissimorum astronomorum opinio, libelli titulo inserviens et opitulans, diavolas nomen indidit, meliorem et saniorem mentem prae se ferens. Nam cum pluribus sapientibus, quam cum paucioribus, sapere praestat: si melior existit sententia et securior, ut altera corruat necesse est. Unde, cum mihi intercedat disputatio cum Sidereo Nuncio ex longissimis accito regionibus, puta e regione Iovis, cuius stella, secundum opinionem Thyconicam1, 3990 semidiametris terrenis in mediocri distantia a superficie terrena, quam nos incolimus, abest; ideo vani rumoris, utpote proprio nuncii e longissimis regionibus venientis, quaedam parum firma nec idoneis mediis comprobata referentis, nomine denotatur. Huius tituli tibi sit ratio; qua nisi contentus, scias ab amicis et familiaribus meis, ut ab optimis et bene consultis nomenclatoribus, huic opusculo hoc nomen inditum fuisse, quorum auctoritatem et opinionem sequi coactus sum.

Ilis expensis, superest, ut ad inclitum adversarium meum, fortissimumque athle-

  1. Corresse in margine Tychonicam.