Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/232

Da Wikisource.

astronomica, optica, physica 231

quireret; unde infoelix relegata his tribus diebus mansit, donec, misericordia motus, eius relegationem dissolvit, inque gratiam recepit suam.

At modo in iisdem distantiae a Iove intervallis accipient velocissimum motum, quem nobis exhibent, inter caeteras, observationes (nulla habita mentione 33 et 34, in quibus stella, septem horarum spatio, duo minuta distantiae a Iove confecit, quia non amplius eas afferre iuvat, cum superius me eas non allaturum pollicitus sim) septima et octava, die 15 Ianuarii habitae, in quibus intuenti apparet, hos planetas imaginarios, spatio quatuor horarum, unum minutum et triginta secunda arcus a Iove distantiae confecisse et motu suo cucurrisse. Tum certe Pegasaeo vehebantur equo, ut celerius dominum suum invisere possent! etenim in septima observatione stella occidentalior a Iove aberat decem minutis, hora tertia noctis habita; in observatione vero octava, sequenti hora noctis septima, distabat a Iove octo minutis, triginta secundis: Sidereus ipse Nuncius hanc opinionem confirmat pagina 19, post observationem laudatam, ubi commemorat aliam observationem, cuius diagramma non exhibet: «post vero (inquit) aliam horam duae Stellulae mediae adhuc viciniores erant: aberant enim a sese invicem minutis secundis triginta tantum». Aliud eius testimonium proferam, observatione quarta, pag. 18 sub finem: «Adeo celeres (inquit) horum Planetarum extant revolutiones, ut horarias quoque differentias plerunque liceat accipere». Has enumeratas sequitur nona, die sequenti habita, in qua iterum stationem agit; nam prae nimio tanti emensi itineris labore defessa, iterum quiescit, ut se a labore paululum refocillaret. Sed taediosum et laboriosum mihi omnino esset sigillatim singulas has observationes enucleare, et quae sunt absurda et incongrua depromere, et lectori omnino nauseam movere, tantum in rebus ludicris legendis immorando: unde breviter, quae mihi necessaria sunt ad confirmandum quod antea propositum est, ea in posterum tantum percurram, et quod semel confirmatum erit, de eo amplius verba non faciam.

Statio et motus velocitas, iisdem in locis et in eadem ex Iove distantia, ex dictis apparet: quod mediocres etiam existant, accipite, ita ut eodem in loco et in eadem a Iove distantia et stationarii et veloces et mediocres existant; quis unquam talem avouafav in planetis observavit? quae hypotheses motus horum planetarum enodare valerent? Vide observationes 11, 12, 13 tribus diebus habitas, nempe 17, 18, 19 diebus, in quibus observationibus tantum unoquoque die unum minutum arcus distantiae a Iove planeta conficit; abest enim in priore a Iove 11 minutis, die sequenti decem, alteraque die novem ex parte occidentali: observationes 41, 42, ex orientali parte, in quibus unico diei spatio solum unum minutum conficit; stella enim, quae priori die aberat minutis 11 a Iove ex orientali loco, posteriori die, ex eadem orientis parte, abest tantum per decem minuta.

Quod vero retrogrado motu cieantur iisdem a love distantiis et longitudinibus, 40 vide observationes 41, 42, 43, ex quibus agnosces stellam, quae in observatione