Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/246

Da Wikisource.

astronomica, optica, physica 245

Quapropter vehementer miror, extitisse quosdam, qui, leviter tantum perspicillo oculo admoto, illico duas Iovis imagines conspicuas habuerunt; dicendumque reor, illos Iovem familiarem et amicum expertos fuisse, quia coena urgebantur, noxque intempesta somnum suadebat: ne diutius remorari cogerentur vel eis somnum impediret, cito admisisse celeriterque in suum caelum eos evexisse, illisque arcana sua propius revelasse. Nam ex tanta distantia illos hoc φαινόμενον intueri non posse praecognoverat, ideo, ne fidem obstringerent, propius eos per raptum in caelum suum vel Martis adduxit, ut e propinquiori loco suos circulatores spectare possent. Haec de rationibus et φαινομένοις dicta sufficiant. Quorum sententia nostra talis, ut aperte et ingenue quid sentiam declarem, etsi ex superioribus aperte eliciatur: haec φαινόμενα e perspicillo praecipue aëreque intermedio nocturno, atque ex positione oculi ad vitrum et ex constitutione caeli, oriri: sic non veros, sed imaginarios planetas, cum ipsiusmet Iovis imaginem recognoscam existere; sic has stellas ex visus hallucinatione procreatas. Quae opinio, etsi satis superque ex dictis comprobata sit, tamen quaedam ex opticis addenda sunt, ad hanc hallucinationem clarius patefaciendam; tametsi talis opinio, ob eius veritatem, tanto non indigeat auxilio.

Triplices ab opticis generaliter, quod et superius dictum est, communes videndi modi assignantur: simplex vel directus, reflexus, et refractus. Simplex sit, cum solus oculus radium visualem per lineam rectam perque medium solum aërem rarum et diaphanum, in quo refractio contingit nulla, eiaculatur; cui necessariae sunt octo praecipuae qualitates, sine quibus haec simplex visio perfici recte et sine hallucinatione non potest; et hae sunt: longitudo, situs, lux non multum debilis sed proportionata, soliditas corporis, magnitudo eiusdem, raritas intermedii aëris, tempus, visusque optima constitutio: unde et quotiescunque in una aliqua contingit ἀσυμμετρία, fallacia visus hinc sequitur; et quo magis in pluribus qualitatibus accidit defectus, eo magis visus decipitur. Sed, ut cuncta ad ordinem redigamus, et singularum hallucinationum species aperiamus, quae simplici visioni accidere possunt, hae communiter ab opticis in tres classes distinguuntur; nam in directo visu errat et hallucinatur oculus, aut solo sensu, aut anticipata notione, aut syllogismo vel ratiocinatione. Solo sensu decipitur, praecipue in luce et colore, oculus; sensus enim comprehendit lucem et colorem tantum, propter perficientium visionem ἀσυμμετρίαν, quotiescumque lux immoderata aut debilis colorum debilium formas aut species occultat, aut nitidiores, splendidiores et conspicuas efficit. Anticipata notione, scientia vel cognitione, fallitur oculus, cum forma anticipata obiecto visibili perperam collata (scientia enim prius praetendit ea, quae sunt visa et in visu habita, cum habeatur ex sensu) propter singulorum perficientium malam constitutionem et habitudinem: unde, quotiescumque oculus in definitione rei visae aberrat, aberrare per anticipatam notionem creditur; ut cum, Martinum videns, existimat Paulum existere, vel folia citri credit lauri: nec ali-