Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/296

Da Wikisource.
collegii romani 295

cuspides, aut quasi stellulae, intra tenebrosam Lunae partem dispersae, omnino ab illuminata plaga divisae et avulsae longoque spatio ab ea dissitae; quae paulatim, aliqua interiecta mora, magnitudine et lumine augentur, et post tres aut quatuor pluresve horas, aliae citius, aliae tardius, reliquae parti lucidae coniunguntur. Interim vero rursus aliae atque aliae similes lucidae cuspides aut stellae hinc atque hinc in tenebrosa parte emicant, crescuntque paulatim ut priores, donec in unam tandem et ipsae, cum tota lucida parte, superficiem coeant.

Prae caeteris vero minoribus hisce Lunae maculis et varietatibus, maxime spectabiles sunt duae. Prima circa priorem Lunae quadraturam prope inferius cornu; ingens illa quidem, et quae, instar tenebricosi cuiusdam sinus depressique hiatus, late luminosam eius partem occupet, in cuius medio illustris quidam vertex, omnino a reliqua luminosa parte avulsus, aliique deinde atque alii lucentes apices paulatim existere cernuntur, donec tandem, in unum coeuntes, instar longi cuiusdam promontorii longe lateque protendantur. Quo etiam tempore, in extremis Lunae cornibus splendidi quidam apices, seu potius globuli et quasi lucentia Rosarii granula, partim inter se nonnihil dissita, partim veluti filo copulata, cernuntur; simulque, maxime circa cornu inferius, plurimae maculae bullarum instar clarissime videntur; quibus pars illa faciei lunaris, ad modum caudae pavonis, quibusdam quasi oculis distinguitur ac variatur.

Altera vero Lunae varietas, non minus quam prior admiranda, circa utramque quadraturam, versus mediam ipsius faciem, videndam se offert, reliquis et magnitudine sua et figura perfecte rotunda spectabilior; exhibetque, quoad obumbrationem et illuminationem, prospectum eundem, quem in terris regio aliqua rotunda, altissimis undique montibus a Sole illuminatis conclusa, exhiberet: non secus, enim, atque si haec Lunae pars vallis foret aliqua profundior praealtis undique vallata iugis, extremi ipsius termini, prius quam partes mediae, Solis radiis illustrantur.

Ex quibus omnibus prior ille Nuncius firmissimum asserebat duci argumentum, lunare corpus figura nequaquam perfecte sphaerica, sed aspera admodum inaequalique superficie, circumscribi; praesertim eo, quod dictae maculae partem, quae Solis locum respicit, nigricantem habeant; ex adverso a Solis lucidioribus terminis, quasi candentibus iugis coronentur. Quod si quis vestrum huius aspectus causam densitatem raritatemque variam corporis lunaris, vel quid simile, afferri posse putet, ego iudicium meum non interpono: mihi enim, utpote Nuncio, quae vidi et e Caelo accepi de Lunae maculis, narrasse sufficiat: vos de rerum consequentiis iudicate. Sed haec de Luna: ad stellas propero.

Asserebat prior Nuncius, detectas hoc instrumento stellas fixas pene innumeras, ab hominum memoria nec visas nec cognitas: ita profecto est, auditores; nemo vestrum ambigat aut dubitet. Veteres stellas numerarunt mille viginti duas, visu notabiles, eo quod plures intueri aut numerare non esset obvium; plures vero in