si corpori alicui est tribuenda, Coelo, tamquam nobilissimo, non autem Terrae, omnium ignobilissimo, est assignanda. Neque vero si Terra moveatur, aliquod sequetur incommodum vel absurdum, etiam si supponatur quod ab Aristotele, primo De Coelo, statuitur, corpori simplici simplicem deberi motum. Nam simplicia corpora, ut sunt elementa, inter quae est terra, vel sunt in proprio loco et adepta sunt suam perfectionem, vel sunt extra illum: cum sunt extra proprium locum, necesse est habere unum motum, per quem redeant ad illum, tamquam imperfecta ad suum perfectivum; et hic motus est super linea recta, nempe levium a centro, gravium autem ad centrum: cum autem sunt in proprio loco, necesse est habeant motum, per quem in propria natura atque perfectione conserventur; quem motum necesse est circularem esse. Veluti enim motus, qui elementis competit extra propriam perfectionem constitutis, necesse est ut sit super linea recta, cum sit a termino a quo ad terminum ad quem; ita motus, qui competit elementis in sua perfectione et sphaera constitutis, necesse est ut sit super linea circulari, cum sit semper in termino a quo et in termino ad quem; quare et quamvis moveantur, quiescant, et sic quamvis quiescant moveantur; mota secundum partem, quiescentia vero secundum totum. Quibus suppositis, facile est demonstrare nullum sequi absurdum ad motum Terrae. Et primo solvitur argumentum: uni simplici corpori unus simplex naturalis debetur motus et una simplex naturalis quies; ergo Terrae, cum sit unum simplex corpus, unus simplex natura competit motus, nempe deorsum, et una pariter ibidem quies: Terra ergo si natura sua, ut patet, tendit deorsum, natura sua ibidem quiescit; quod si moveatur aliquo alio motu, praeter naturam movebitur: Terra igitur si circulo moveatur, movebitur praeter naturam; motus autem praeter naturam tandem necesse est deficiat: quomodo igitur tot saeculis perduravit? Ad quod respondetur ex distinctione supposita, uni corpori simplici unum simplicem motum deberi et unam simplicem quietem; sed alias atque aliter constituto, alium motum et aliam quietem: nempe Terrae, extra locum positae, motum deorsum et eius terminum quietem deorsum; eidem vero, in loco atque sphaera sua permanenti, alium motum simplicem competere, nempe circularem secundum partes, et aliam quietem, ad situm scilicet atque positionem et secundum totum. Utrumque igitur naturale de Terra, et motus et quies deorsum; nec non etiam circularis motus et quies circa proprium centrum: quare nullus ex his violentus est motus; numquam igitur deficiet, sed perennis esse poterit. Ex hoc eodem pariter solvitur Ptolomaei argumentum, quod si Terra moveretur, motu hoc velocissimo, ut supponitur, horis vigintiquatuor toto circulo, tunc sequeretur iam diu dissipata fuisse omnia quae in Terra sunt aedificia, quinimmo ipsammet Terram iam fuisse divulsam; haec enim omnia sequerentur, si motus circularis Terrae praeter naturam esset: cum igitur ipsi naturalis sit, tantum ab est ut ipsa, vel quae in ipsa sunt, corrumpantur, quin magis hoc motu servabuntur et unientur. Quod inde confirmatur: si enim circulari motu ipsius