Pagina:Le opere di Galileo Galilei VII.djvu/561

Da Wikisource.

famosi et antiqui problematis ecc. 553


At quid tum? an nefas erat systema Copernici invertere? Omnino certe credibile est, quod si Copernico ea inversio prius in mentem venisset, illam Tychoni non reliquisset, sed amplecti maluisset, praesertim aequipollentem, quam summorum philosophorum et astronomorum, tum etiam Sacrae Scripturae, authoritati, ipsique sensui, dogma repugnans in medium proferre; quod prius per quartum etiam novennium domi suae latitasse scribit, in sui operis praefatione ad Paulum Tertium Pontificem Maximum, quippe non audens illud propalare.

Secunda ratio sumitur ab absurditate mundani systematis, si Terra in centro quiescat. Certum enim est, iuxta Tychonis etiam observationes, Martem Soli oppositum Terrae propinquiorem esse ipso Sole; quod fieri nequit in ipsius Tychonis systemate, sive Terra in centro posita, quin orbita Martis secet orbitam Solis, et Martis corpus certis temporibus in illud punctum mundani spatii succedat in quo fuit Sol aliis temporibus. Atqui hoc de primariis planetis valde est incredibile; sic nempe confondi ipsorum regiones quas permeant, si Kepplero credendum sit, libro 4 Astronomiae Copernicanae, pag. 544. Lansbergius vero ait, esse argumentum irrefragabile vitiosi systematis; ergo, systema Tychonicum plane reiiciendum.

Caeterum non est cur tantopere conquerantur de Marte, tanquam regionis Solis invasore, quod eius viam intersecet, cum idem efficiant Mercurius atque Venus, etiam planetae (ut volunt) primarii, de quibus tamen ipsi non conqueruntur, moveanturque planetae in regione liquida, sine ullo occursus periculo. Praeterea, ne id in Solis orbita incredibile esse amplius persuadeant simplicioribus, nonne in systemate Copernici Luna intersecat orbitam Terrae? et, ne quid controversum assumatur, nonne certum est, 4 planetas circa Iovem mobiles eius orbitam secare, ut Mercurius, Venus et Mars circulum Solis ex Tychone? Dicent, Lunam et Ioviales satellites esse planetas secundarios, hic autem quaestionem esse de primariis. Atqui negatur, Lunam esse planetam secundarium, praeterquam in eorum hypothesi. Praeterea, cum planetae omnes solius hominis in Tellure degentis gratia sint, ut ipsi concedunt et infra clarius ostendetur, hi certe tantum planetae dicendi videntur primarii, qui circa Tellurem primario convertuntur: at tales sunt tantum Sol et Luna; reliqui enim omnes aut circa Solem, aut circa Iovem vel alios planetas? primario convertuntur, et circa Terram tantum secundario; unde tantum secundarii planetae merito vocabuntur, et Sol Lunaque primarii: idque non caret mysterio, in Astrologia Gallica, Deo dante, revelando. Denique, praecipua quaestio est de sectione orbis Solis, planetae primarii; at Iovis orbitam secari certo constat, quem primarium esse dicunt. . . .

Quarta ratio desumitur a fine fabricae mundi. Ait enim Lansbergius, libro suo pag. 28. de Terrae motu, Tellurem melius collocari in medio planetarum, quam in mundi centro, ne in hoc longius distet homo a coelo, throno Dei.

Sed quod haec ratio frivola sit, inde patet, quia. . . .