Pagina:Le opere di Galileo Galilei VII.djvu/568

Da Wikisource.
560 dal libro di g. b. morin


apparentem maxime interturbaret, tardioremque redderet quam ex tabulis et observationibus colligatur. . . .

[pag. 80-81.]Quinta ratio valde notanda desumetur ab astrologia, totius physicae capite, ad quam prae caeteris scientiis spectat definire, quo in mundi loco sit Terra, omnium influentiarum coelestium receptaculum sive passivum subiectum . . . . Iam vero repugnant astrologicae rationes Telluris excentricitati: quod, etsi sobrie tantum simus hic ostensuri, id tamen sufficienter praestabimus, praemissis sequentibus. . . .

[pag. 83.]4. Planetas dupliciter agere, quippe seorsim, et cum primo coelo, quod iam supra diximus primam causam physicam. Primo autem modo agunt directe orbiculariter, sive undequaque, idque per se aequaliter, saltem in eadem distantia; sicque Sol suo lumine efficit Lunae phases, easdem ante plenilunium quas post plenilunium. At secundo modo tantum agunt directe versus caeli centrum: nam planeta tantum agit cum ea coeli parte quam abscindit visibili sua diametro . . . . haec autem coeli pars, quia concava, tantum ad coeli centrum, sive focum, virtutem suam primo et per se dirigit. . . .

Caput XI.

Complectens rationes physicas, quibus Tellurem quisecere demonstratur.

. . . . [pag. 110]est autem vapor, sive fumus, ex gutta aquae saltem centies rarior ipsa aqua: olla enim aquae piena, bulliens ad ultimam usque guttam, fumum centies maiorem evaporat quam sit aqua contenta. Et crescente raritate, crescit fluxibilitas: aër vero saltem decies adhuc rarior est ipso fumo, proindeque millies quam aqua rarior est fluidiorque: ponatur autem tantum centies, vitandae in supradictis controversiae causa. . . .

[pag. 114.]Quarta ratio est a gravibus, per se primo mundi centrum petentibus. . . .

[pag. 115-116.]. . . Ad Terrae . . . centrum . . . grave deductum, in eo solo quiescet seorsim, Terraeque non adhaerens . . . . At grave, spreto Telluris contactu et adhaesione, quiescens in centro . . . palam docebit Copernicanos, se Terrae corpus per se primo non petiisse vel affectasse, sed ipsum centrum, non tamen quatenus est intimum et medium corporis terrestris, ut asserit Kepplerus cum aliis Copernicanis. Nam si Telluris elementum virtute divina annihilaretur, concedent Copernicani elementum aquae successurum in Terrae locum, idemque centrum occupaturum quod prius Terra occupabat, quandoquidem ambo dementa idem centrum affectant . . . . Igitur extimae superficiei aquae superponatur lapis: hic vel aquae supernatabit (quod nullus sanae mentis asseret), vel, aquam su-