Pagina:Le opere di Galileo Galilei XIX.djvu/20

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search






I.


MATRIMONIO DI VINCENZIO GALILEI CON GIULIA AMMANNATI.


a) Scritta matrimoniale.

Pisa, 5 luglio [1562].


Arch. di Stato in Firenze. Rogiti di Ser Benedetto d’Andrea Belleviti. Protocollo B, 1026, car. 223r. -- Originale.

In Dei nomine, amen.

Providus vir Lionnus, quondam Cosmi Venture de Amannatis de Piscia, nunc Pisis existens, iam sunt anni 26 in circa, in mei etc., spompte et ex certa eius libera et deliberata scientia et alias omni meliori modo etc., iuravit super animam suam et super animam egregie et formose puelle Domine Iulie, filie supradicti Cosmi et sororis carnalis supradicti Lionnis, habita prius parabola ab ea sic iurandi, quod ipse faciet et curabit ita taliter et cum effectu, quod ipsa Domina Iulia accipiet in suum et pro suo viro et sponso legitimo providum Vincentium Michaelis Angeli Ioannis de Galileis, civem Florentinum; et sub eodem iuramento promisit dare et solvere suprascripto Vincentio, pro dote et dotis nomine supradicte Domine Iulie, scutos centum aureos largos in auro, in tot scutis aureis moneta argentea et pannis linis et lanis, ab uno anno proximae futuro ab hodie etc., in tot scutis moneta et pannis et non aliter etc.; et sub eodem iuramento promisit facere ipsi Vincentio et Domine Iulie sue uxoris (sic) expensas victus pro supradicto tempore unius anni. Et e converso dictus Vincentius iuravit ad sacra Dei Evangelia, Scripturis corporaliter manu tactis, se per totam presentem diem accaeptare in suam et pro sua sponsa legitima supradictam Dominam Iuliam; et habita supradicta dote, ipsam confitebitur etc., et faciet donationem propter nuptias et nomine ancte facti supradicte Domine Iulie, licet absenti etc., et mihi etc., pro ea stipulanti et recipienti, secundum dispositionem Statutorum Pisanae civitatis etc., quae Statuta etc. Et dictus Lionnus, pro dieta dote solvenda, voluit ubique posse capi etc. Obligantes etc., renuntiantes etc., cum clausulis et quarentigia, rogantes me etc.

Actum Pisis, in domo solite habitationis supradicti Lionnis, in cappella Sancti Andreae in Pescaiola, presentibus Ludovico Benedicti del Carretta et Iuliano Michaellis Iuliani, civibus Pisanis, testibus etc., die 5 Iulii.

XIX 3