Pagina:Le opere di Galileo Galilei XIX.djvu/25

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
22

III.
PROCURA DI VINCENZIO GALILEI a DOROTEA AMMANNATI.
Pisa, 22 ottobre [1563].


Arch. di Stato in Firenze. Rogiti di Ser Benedetto d’Andrea Bellevit. Protocollo B, 1027, car. 62t. — Originale.


Providus Vincentius condam Michaelis Angeli de Galileis, civis Florentinus, nunc Pisis familiariter commorans, in mei notarii publici etc., sponpte et ex certa scientia et alias omni meliori modo etc., fecit et constituit eius veram et legitimam procuratricem etc. honestam mulierem Dominam Dorateam, filiam condam Cosmi de Piscia, Pisis familiariter existentem, licet absentem etc., sed tanquam presentem etc., specialiter et expresse ad exigendum, recuperandum et rehabendum a Nobili Domino Bernardetto de Maedicis petia septem drapporum siriceorum, venditorum per dictum Vincentium constituentem supradicto Domino Bernardo de Maedicis pro summa scutorum 230 auri monete; de qua summa scutorum 230 monete ipse constituens recepit a supradicto Domino Bernardo scutos septuaginta monete, videlicet in una manu scutos viginti monete et in alia manu scutos quinquaginta similes, adeo quod ascendunt ad dictam summam scutorum septuaginta monete etc.: quae petia drapporum sunt, ut dixit et sponpte confessus fuit ipse Vincentius constituens, ipsius Domine Doroteae etc. Item ad restituendum dictum pretium scutorum 70, habitorum per dictum Vincentium, supradicto Domino Bernardo, et ad se componendum et concordandum cum ipso Domino Bernardo de dictis drappis, prout et sicut dicte Domine Doratee videbitur et placepit etc. Item, et quatenus opus sit pro talibus drappis rehabendis, comparendum in iudicio coram quocunque iudice et iudicante, tam ecclesiastico quam seculari etc., et tam in agendo quam in defendendo, cum quibuscumque personis et locis, et omnes et singulos actus et processus faciendum, tam active quam passive, qui sub verbo agere et causari comprehenduntur, usque ad finem, et ad appellandum et appellationem prosequendum etc., procuratoremque unum vel plures, cum simili aut limitata potestate, substituendum etc., et generaliter etc., dans etc., promittens etc., renuntians etc., rogans me etc.

Actum Pisis, in domo supradicte Dominae Dorateae, coram et presentibus Venerabile ac Reverendo Domino Iacobo condam Domini Philippi Del Setaiolo, canonico Pisane maioris Ecclesie, et Lazero condam Iacobi de Lucca, testibus etc., die 22 mensis Octobris etc.