Pagina:Le opere di Galileo Galilei XVII.djvu/43

Da Wikisource.

44 16 MAEZO 1637. [3446] . ELIA DIODATI a MARTINO ORTENSIO [in Amsterdam]. . Parigi, 16 marzo 1637. Dal Tomo III, pag. 428-429, dell'edizione citata nell'informazione premessa al n.» 1201. Parigi, 16 Marzo 1637. Heri demum, Vir Clarissime, tuam epistolam prid. Cai. Februarii scriptam (^' accepi ; ad quam maiori otio, quam nunc mihi suppetat, deinceps responsurus, huius solum in praesentia te monitum volai, aegerrime me ex ea percepisse, Domini Galilei inventum (quod is, velut arcanum nemini propalandum, Illustriss. Dominis Ordinibus dicaverat, quodque ab illis vestrae fìdei commissum fuerat) a te et a Beecmanno, Morino et Mer- senno indicatum fuisse. Quo enim iure quove fine id feceritis, non video : in spem quippe silentii vobis creditum, citra Dominorum scitum, Illustrissimorum inquam Ordinum, et auctoris (cuius quam maxime celatum asservari intererat, nondum praesertim a vobis re- lato negocio, nec debito honorario eius auctori adhuc dum decreto), a vobis revelari non 10 debuit ; speciatim vero Morino (quem eidem negotio operam frustra navasse sciebatis) ut a rivali cavendum vobis fuit, nec non a Mersenno, cuius nimia curiositas vobis debuit esse suspecta. Quare utrumque vestrum etiam atque etiam rogo, ne cum illis aliisque hac de re in posterum ulterius agatis. Pessime interim me habet, negocium hoc prò eo quanti maximi pendet momento a vobis non satis perpensum, praecipiti hoc et nimis incauto lapsu paulo minus quam funditus pessundatum esse, nec, prò incomparabilis auctoris eius dignitate, honorificae eius receptionis debitaeque prò tanto oblato munere gratitudinis (velut par erat et spem ipse feceras), quinque et plus ab hinc mensibus, ullum vel mini- mum hactenus signum extitisse : quae inexpectata neglectio, generosae Illustrissimorum vestrorum Dominorum magnanimitati penitus absona, fiduciam haud dubie, et quidem me- 20 rito, quam de illis, me sponsore, vir nobilis altum animo conceperat, illi vel invito radi- citus avellet ; ita ut auxiliorum, quae ab eo post expiscatum inventum ad expeditum eius usum instanter nunc postulatis, spes vobis omnis hac ratione praecidatur, sicque tam expetitum, tamque non solum ad navigationem sed et ad promptam et accuratam geo- graphicarum tabularum reformationem necessarium, ideoque nullis unquam sat dignis praemiis et honoribus compensandum, vereque divinum, inventum, vobis, id recusantibus vel parvipendentibus, excidet, et per vos humano etiam generi, per quos, cum aeterna strenuae et industriae vestrae gentis gloria, illud orbis terrarum Auctor destinato vo- verat: nec enim tantum virum, tantique a Serenissimo suo Principe habitum, rem adeo Lett. 8446. 6. Brecmanno — 9-10. a nohis relato — <*) Cfr. n.o 3428. La lettera dell' Ortensio alla tale data è confermata altresì dal n.o 3470, lin. 2. quale qui accenna è, per verità, del 1» febbraio; e