Pagina:Le opere di Galileo Galilei XVII.djvu/67

Da Wikisource.

68 27 APEILE 1637. [3470] literis vestris mentionem fecistis, oblationem inventi tacito debere fieri, aut expressam silentii conditionem a nobis efflagitastìs. Ipse Pominus Galilaeus causara etiam aliquam praebuit, quominus de silentio essemus solliciti: scripsit enim inter alia, se hanc inven- tionem Illustrìssirais Ordinibus ita offerre, ut si bona iudicetur, recipiatur; quod si tam 30 certus fuisset ac Dominatio vestra scribit, nonne potius cum fiducia dicere debuisset, se habere inventionem certam ac indubitatam, et silentium a Nobili Eealio caeterisque com- missariis tantis perpetere, donec ipse eam lllustrissimis Dominis obtulisset? Apud me quidem tanta erat de D. Galilaeo concepta opinio, ut non aliud existimarem quam certa esse omnia et explorata, et hactenus quoque tacebam; sed quid ego potui praescribere Domino Realio, Becmanno, Golio, qui omnes de successu rei dubitare videbantur? Quum reprebenderem Becmannum quod Mersenno aliquid indicasset de Domino Galilaeo, re- spondit se ignorasse oblationem eius debere esse occultam. Praestitisset Dominum Gali- laeum, fiducia liberalitatis lllustrissimorum Ordinum, una cum literis requisita omnia ad inventi sui praxim exhibuisse, quod ego ab initio semper urgebam ; sic tum statini sequuta 40 fuisset remunerati©, et, fama eius rei divulgata, habuissent eruditi inventionis aliquem gustum, et bine tanto maior ad ipsum rediisset laus. Apud nos moris est ut quicunque aut privilegium aut praemium prò aliqua inventione petit, coram lllustrissimis Ordinibus eius veritatem prius comprobandam habeat, ac tum simul cum immunitate aut praemio inventum omnibus innotescit. Id quum a Domino Galilaeo (quicquid ego contra conten- derim) non sit observatum, sed mentio inventi tantum facta ante exbitita requisita, ipse satis vides, mi Deodate, arcanum hoc nullo modo potuisse reticeri. Si ab initio mihi aut uni Realio res fuisset commissa cum aliqua mentione taciturnitatis, vel iuramentum inter- ponere ausus fuissem, nemini mortalium ante tempus ab ipso Domino Galilaeo statutum potuisse quicquam innotescere. Nunc autem, cum istud neglectum sit, din antequam de 50 Morino aut scirem aut cogitarem, per Nob. Realii relationem omnibus pene Hagae ac Leidae innotuit: adeo voluntatis lllustrissimorum Ordinum aut sciti auctoris nulla (quod carpis) luerit habita ratio. Non contigisset illud, si prius Dorainus Galilaeus arcani sui nudam fecisset apud Illustrissimos Dominos mentionem, et responso accepto totum illud transmisisset. Nunc, cum rationem inventi patentibus literis ad D. Realium miserit sine pe- titione silentii, omnium curiositate excitata, minime potuit latere; et mihi quoque nullam singularem potestis imputare divulgati secreti culpam. Sed quid multa? Putasne, mi Deodate, Nob. Galilaei honori quicquam detractum esse, eo quod Mersenno cuidam aut Morino ratio eius inventi innotuerit ? Plures apud nos eam norunt, et me nil tale cogitante, ex quo Hagae rumor iste diffusus fuit, calculis suis inventi successum aut damnarunt aut appro- 60 barunt, salvo interim manente peritorum iudicio et auctoris honore. Veruni enim vero demus toti Europae iam innotuisse : an ideo rainus vere D. Galilaeus quae obtulit poterit praestare? Ego hactenus contra omnes contendo, maximi momenti rem esse, et illustris auctoris famae nihil ex praeiudicio derogatnm. Modo successus non desit inventioni Nob. Viri, etiam contra mille invidos ducet triumphum. Quocirca noli sequius quid de nobis ominari, aut in perversum sensum trahere quod tantillus errorculus commissus sit, postquam pu- blica iam loquebatur fama; sed contra urge Nob. Virum ut caetera maturet et praemio debito gaudere queat, cuius gustum aliquem non dubito quin brevi sensurus sit, quia Nob. Realius in eo iam totus occupatur. Caeterum, cum Morinum aemulum D. Galilaei