Pagina:Leopardi - Dissertazioni filosofiche, Antenore.djvu/352

Da Wikisource.

II ■ RACCOLTA ANTOLOGICA judiciis quoque intelligenda esse; nam illae nil aliud sunt, quam ju- dicia ipsa vocibus, scriptura, aliisve signis expressa. 28. Del Giudice i, ii, c. ii, 29-30 (Percezione, §§ 37-40): 112. Def. Propositio, seu enunciatio est orario, qua aliquid affir- mamus, vel negamus de alio; orario, inquam: ex pluribus enim vocibus, seu terminis ideas significantibus constat propositio. 113. Schol. In qualibet propositione, licet simplicissima, tria occurrunt, duo scilicet nomina, quae termini, materia atque extrema propositio- nis dicuntur; et nexus, seu copula, quae etiam forma appellatur. Nomen, de quo affirmatur aliquid vel negatur, subjectum dici- tur; quod autem affirmatur vel negatur de alio, attributum, seu praedicatum. Utrumque conjungit copula, verbum nempe sub- stantivum sum es est, et assensum exprimit; ut Petrus est sa¬ piens; vel unum ab alio separat, si copulae praefixa sit particula non, et dissensum significar, ut Petrus non est sapiens. Quando- que latet copula, ut, ignis urit, quandoque vero etiam subjectum, ut, amo, quorum primum perinde est ac ignis est urens, alterum idem ac ego sum amans. 29. Del Giudice i, ii, c. ii, a. 111, 35-36 (Percezione, §§ 41-42): Quantitas propositionis est major vel minor subjecti exsten- sio. Hinc respectu quantitatis, propositio esse potest vel universalis, vel particularis, vel singularis, vel demum indefinita. 30. Del Giudice i, ii, c. ii, a. 111, 35-36 (Percezione, § 43): 143. Def 1. Universalis est illa, cujus subjectum sic extenditur, ut omnis complectatur sua inferiora. Universalitatis signa sunt omnis, nullus, similia; ut omnis homo est animai rationale; nullus violentus est prudens. 31. Del Giudice i, ii, c. ii, a. 111, 35-36 (Percezione, § 44): 145. Def 2. Particularis est illa, cujus subjectum prò quibusdam tan¬ tum sumitursuis inferioribus, et quidem omnino indeterminatis. Parti- 376