Pagina:Leopardi - Dissertazioni filosofiche, Antenore.djvu/356

Da Wikisource.

II ■ RACCOLTA ANTOLOGICA unum sunt atque idem (...). 191. Schol. (...). Porro octo sunt argu- mentationes species, Syllogismus, Enthymema, Epycherema, Induc- tio, Sorites, Dilemma, Exemplum, et Analogia. 48. Del Giudice 1, iii, c. i, a. 1, 43-45 (Percezione, §§ 66-67): 192. Def Syllogismus est argumentatio ex tribus constans ter- minis, totidemque propositionibus, quae ita dispositae inter se sint, atque connexae, ut postrema ex prioribus velu effectas ex sua causa in¬ de nascatur, ut si dicas : omnis substantia cogitans est simplex; sed mens humana est substantia cogitans: ergo est simplex. 193. Schol. (...) Materia Syllogismi duplex est, proxima, et remota. Proxima sunt trea ipsae propositiones, quae Syllo¬ gismus constituunt, et quarum prima dicitur major, secunda mi¬ nor, ambae vero praemissae, quae idem sunt ac antecedens, postrema tandem, quam appellavimus consequens (ibid.), con- clusio. 49. Del Giudice i, iii, c. i, a. 11, 45-46 (Percezione, § 68): Syllogismus vel simplex est, vel compositus. De Syllogismo simplici. 198. Def. Syllogismus simplex est ille, qui ex tribus simplicibus terminis, totidemque iisque simplicibus constat propositionibus; (...). 50. Del Giudice i, iii, c. i, a. 11, 46 (Percezione, § 77): 201. Schol. Ut Syllogismus simplex recte construatur, sequen- tes servandae sunt Regulae: (1) Terminus est triplex, major, mediusque minorque. (2) Latius hunc, quam praemissae, conclusio non vult. (3) Aut semel aut iterum medium generaliter esto. (4) Nequaquam medium capiat conclusio oportet. (5) Est parti similis conclusio deteriori. (6) Nil sequitur geminis e particularibus umquam. (7) Ambae affirmantes nequeunt generare negantem. (8) Utraque si praemissa neget, nihil inde sequetur. 380