Pagina:Leopardi - Dissertazioni filosofiche, Antenore.djvu/369

Da Wikisource.

FRANCISCUS JACQUIER quo carent corpora quiescentia; inde autem originem habet er- ror ille, quod inanimatis corporibus ea facilius tribuamus, quae in proprio corpore observamus. Porro dum vis nomen ad inanima¬ ta corpora transferimus, levi etiam attentionepatet, idfieri non posse, ni- si in triplici dumtaxat sensu. 1. Si corpori inanimato propriam sensatio- nem tribuamus, quod est absurdum: 2. Si vis nomine intelligamus meta- physicam quamdam entitatem a nostris sensationibus diversam; quam quidem nulla ratione intelligere, nec proinde definire possumus. (sic). 3. Tandem si vis nomine significemus ejfectum ipsum, velproprietatem ali- quam ejfectu manifestatam, cujus causam non investigamus. Hac autem ultima significatio sola est rationi consona. 6. Jacquier, Phys. 1, s. 1, c. 1, a. 11, 26-27 (Moto, § 26): 1. Principium illud ex vi inertiae facile derivatur. Etenim si corpus aliquod certam motus quantitatem in alio corpore producat, id fieri non potest, nisi mutationi status resistat corpus, quod da- tam motus quantitatem accipit. Necessum est igitur, inter corpus agens, et corpus patiens mutuam veluti pugnam excitari; ita ut quan- tum motus accipit corpus patiens, tantum amittat corpus agens. Etenim ponamus, reactionem actioni aequalem non esse; jam corpus pa¬ tiens omni mutationi status non resisteret, sed alicui dumtaxat mutationis parti, quod falsum esse, demonstravimus in prece¬ denti conclusione. Itaque patet, actionis, et reactionis aequalitatem necessarium esse vis inertiae corollarium. 7. Jacquier, Phys. 1, s. 1, c. 1, a. 11, 29 (Moto, § 27): Hanc reactionem experiuntur, qui sclopeti caput faciei, vel humero proximius non satis firma manu retineant, validissimum reactionis ic- tum sentient. 8. Jacquier, Phys. 1, s. 1, c. 11, a. 1, 50 (Attrazione, § 8): Circa solem revolvi observantur stellae quinque, planetae sive erraticae ideo appellatae. (...) Illi autem satellitesquiplanetae secun- darii etiam appellantur eadem lege circa planetas primarios revolvuntur, 393