Pagina:Leopardi - Dissertazioni filosofiche, Antenore.djvu/373

Da Wikisource.

FRANCISCUS JACQUIER quo emanant, haerent ipsi aeri admixtae, aliae autem spirante vento inde avelluntur et longius abeunt. Sed multo minus ad defi- niendam attractionis legem trahi potest praecedens demonstratio; et qui¬ dem attractio considerali non potest qualitas instar per radios diffusae. Praeterea intelligi nequaquam potest quid ad attractionem conferre va- leat illa corpusculorum emissio. Hanc objectionem afferre placuit ut moneantur studiosi adolescentes philosophicis ratiocinatio- nibus temere et non sine examine credendum esse. 17. Jacquier, Phys. 1, s. 1, c. 11, a. 111, 70 (Attrazione, §§ 25-27): Inter minima fluidorum particulas mutuam attractionem exerceri de- monstrant ipsa guttarum fluidarum tenacitas atque rotunditas\ duae guttae fluidae in minima distantia sese attrahunt et in majorem gut- tam coalescunt; Eamdem mutuam attractionem inter corpora dura et fluida ostendunt etiam experimenta. Si lamella vitrea... 18. Jacquier, Phys. 1, s. 1, c. 11, a. 111, 70-71 (Attrazione, §§ 28-30): In praecedenti articulo illam dumtaxat consideravimus at¬ tractionem quae inter magna corpora et ad distantias satis ma- gnas exercetur; at inter minimas corporum particulas in ipso contactu et in minimis intervallis viget potentissima attractio cujus legem investigabimus. Sed praemittenda sunt experi¬ menta aliqua. (...) Si lamella vitrea supeificiei aquaeadmoveatur, ita ut ipsam aquam lambat, non sine conatu aliquo lamellam ab aqua di- strahi posse sentiemus, nempe per totam lamellae superficiem minimae aquae columnae adhaerescunt quae tandem, aucta vel tantisper distantia, proprio pondere relabuntur. (...) Probe notari debent haec experimenta illorumque conditiones; in omni corporum specie inter corpora quaelibet haec attractio exercetur, sed ea conditione ut in contactu et prope contactum sit maxima, in distantiis autem etiam valde exiguis evanescat. 19. Jacquier, Phys. 1, s. 11, c. 11, a. 1,221-222 (Estensione, §§ 13-17): 11. Praecedens demonstratio satis quidem esset; sed afferre non abs re erit experimenta nonnulla quae utilissima esse pos- 397