Pagina:Leopardi - Dissertazioni filosofiche, Antenore.djvu/380

Da Wikisource.

II ■ RACCOLTA ANTOLOGICA stralis dicitur. (...). Si magnes per medium axem leni manu secetur, qualibet pars duos acquirit polos; partes quae erant sub aequatore contiguae ante sectionem, et quae poli non erant, polorum vim habent; imo pars quaelibet polus borealis vel australis fieri pos- set, sectione facta majoris magnetis polo australi vel boreali proprius. 32. Jacquier, Phys. 11, s. iv, c. 11, a. 1, 438 (Elettricismo, § 5): Phaenomenon autem piane singulare praebent magnetis poli, nempe duorum magnetum poli, sifuerint diversi nominis, sese mutuo attrahunt; secus autem, si ejusdem nominis fuerint; nimirum polus septentrionalis trahit australem, sed non vicissim duo septentrio- nales vel australes sese mutuo attrahunt, imo sesefugiunt, sive repellunt. 33. Jacquier, Phys. 11, s. iv, c. 11, a. 1, 440-441 (Elettricismo, § 6): m. Virtute alia donatur magnes, ob quam fit, ut magnes polos suos praeter propter ad mundi polos convertat. (...). At dolendum est, quod ad majorem nauticae artis utilitatem acus magnetica ad mundi po¬ los sese non componat accuratae, variationibusque plurimis fit obnoxia. (...). Talis aberratio acus magneticae a meridiano appellatur declinatio. 34. Jacquier, Ethica gen., c. 111, a. 1, § 4, 139 (Felicità, § 11): Dolendum est maxime, veteres Philosophos magis perfec- tam virtutis notionem tradidisse, quam fecerint recentiores nonnulli, qui verae virtutis jucunditatem negant. «Ipsa quidem virtus sibimet pulcherrima merces»: ut canit Poeta. Ex hactenus de- monstrati nemo non intelligit, formalem hominis beatitudi- nem in vera virtute positam esse. 35. Jacquier, Logica 1, c. 1, 38-39 (Percezione, § 15): Tales, esse dicunt ideas Dei, entis generatim, essentiae, existentiae, unitatis, pulchritudinis, durationis, ordinis, cogitationis, extensionis, etc. (...). Verum quod ideas innatas spectat, quaestionis status 404