Vai al contenuto

Pagina:Memorie storiche civili, ed ecclesiastiche della città, e diocesi di Larino.djvu/500

Da Wikisource.

LIB IV. CAP. V. 399

ctans ego Tesselgardus Comes filius bonae memoriae Tesselgardi Comitis ex Civitatis Benevento, ex corde sollicito cogitare cepi, et ante oculos meicordis haec omnia jugiter costitui. Et cum essem incolumis, et sonam ......... habens mentem, et recte loqui me profiteor .......... Edicti tenorem, subitò inspiratus Divina Clementia, i compunctusque mente considaravi, qualiter mea commissa celare non valerem, nisi eleemosinis, et misericordiarum operibus. Quapropter ego praedictus Tesselgardus bona mea voluntate ante praesentiam Johannis Judicis, aliisque testibus subterscriptis affero, atque concedo, in Monasterio, quod situm est in Insulis, qua vocantur Tremiti, cujus vocabulum est S. Dei Genitricis Mariae, et cujus regimen, annuente Domino, gubernat, et regit Domnus Albericus Venerabilis, et Religiosus Abbas, ipsam Civitatem, qua vocatur Gaudia, quae videtur esse pertinentem nostri Comitatus Larinensis, habente hos fines. De prima parte incipit ab Fonte Fluminis Fortoris cum medietate aquae, et sicut pergit per lictorem Maris, et vadit usque ad stagnum Fantinae, quae facit vallonem de vena de causa, et ascendit per ipsum vallonem per medietatem aquae, usque in Caslellaro Vetere de vena de causa, et deinde revolvente per ipsam viam carraram, et pervenit in ipso Casale Genistrino, et descendente in ipso Colle Petri ......... eo quomodo descendit per ipsam viam, et provenit in ipso molino Roffrinae Fratris mei, et vadit in vetere Ponte Fortoris Flumine, et descendit per medietatem ipsius Fluminis, usque in foce maris. Et cum omnibus fuis pertinentiis, et cum transitis, et exitis fuis, et cum terris cultis, et incultis, vineis, vinealis cum arboribus fructiferis, et infructiferis, silvis, aquis, pratis, pascuis, cum inferioribus, et superioribus, et cum omnibus infra se habentibus. Et haec omnia offèro, et trado predictae Ecclesiae, et tibi Dño Alberico Venerabilis Abbas, et tuis successoribus, et omnibus Fratribus tecum degentibus, quantum pertinens est mihi; tali igitur ordine, ut perpetuis temporibus potestatem habeas tu, et tuis successoribus conducere bomines ibi ad habitandum, et Civitatem construendam, et molina in ipsa aqua Fluminis facienda, et vineas propagandum, et pastinandum; Et omnia, quae, et qualiter vestra voluntas fuerit, sine contrarietate mea, meisque heredibus, et de omnibus hominibus; excepto portum Fortoris: quod reservavi in mea potestate hoc tenore: Videlicet: si voluntate Dei ex hoc migravero saeculo ego Tesselgardus, et si Filios relinquero, et si Filii mei Filios dìmiserint, habeant illum; si autem Filios non habuerint, revertatur ad supradictam Ecclesiam. Parentes vero alii nullam ibi habeant potestatem loquendi ex eo, aut hereditandi. Et si naufragium patiatur quaelibet Navis in ipso Mare, quantum pertinet in nostrae offertionis, obligo me Tesselgardus, ut nullam exinde tollam, sed tua sit potestati, tuisque successoribus, liberos eos dimittere absque omni lesione.

Et hunc nostrum offertionem sicut superius legitur, et cum omnibus, quae supradiximus, optabimus, et offerimus pro Anima Patris mei Tesselgardi, et Genitricis meae Mariae, et Berta Matertera meae, et pro Anima mea, qui supra Tesselgardi, mearumque uxorum mortuis, et vivis, quarum nomina sunt Marada, et pro anima Filiorum meorum Tesselgardi, et Bernardi, et Potum: necnon et Fratrum meorum Roffria, et Malfria. Et ex his omnibus nihil