Vai al contenuto

Pagina:Memorie storiche civili, ed ecclesiastiche della città, e diocesi di Larino.djvu/509

Da Wikisource.
408 MEM. STOR. CIV. ED ECCL.

tus Latini ab Ecclesia Matrici Ritus Graeci, firmoque remanente eodem Ritu Graeco, et Juribus ejusdem Matricis Ecclesiae, in fuos Parochianos, qui eundem servant Ritum Graecorum, quem tamquam Catholicum, dummodo secundum Consti- tutiones Apostolicas servetur, et Nos veneramur, dictam novam Ecclesiam sub Invocatione S. Mariae Gratiarum in Parochialem erigimus, et erectam esse volumus, et declaramus, et in ea SS. Eucharistiae Sacramentum ad Altare Majus, Fontem Baptismalem, Olea Sacra, et alia, ad Ecclesiam Parochialem pertinentia retineri, et custodiri mandamus; Ecclesiaeque praedictae in Parochialem, sicut supra erecta habitatores Ritum Latinum servantes subjicimus, atque jura omnia, et Privilegia, quae in Parochialibus de Jure competunt, concedimus, et illis gaudere debere decernimus, cum assignatione pro substentatione Parochi decimarum praedialium, et personalium, quas solvere solent habitatores Ritus Latini Presbitero Graeco, aliisque proventibus, obventionibus, oblationibus, Eleemosinis universis, certis, et incertis curae a Sacris Canonibus concessis, et permissis, et prout consuetum est in hac nostra Dioecesi; ita tamen ut Ecclesia Parochialis hujusmodi, ejusque Parochus pro tempore uti posterior tempore erecta, et instituta secundum habeat locum post Ecclesiam Archipresbyteralem Ritus Graeci, cui, ut debitus fervetur, et exhibeatur honor, volumus, quod singulis annis in Festo S. Georgii ipsius Titularis, et Patronus Princìpalis ejusdem Oppidi, Parochus novus, atque ipsius successores, una cum suis Parochianis processionaliter ad eam accedat; declarantes onera Missarum, aliaque Legata Pia tamquam a Latinis, et Graecis, usque ad praesentem diem relicta, per utramqueEcclesiam adimplere deberi, et tam unam, quam alteram ipsarum emolumentis, Eleemosinis potiri, et gaudere; in posterum vero decernimus, quod unaqueque earum contenta sit propriis, quae ipsis fieri contingit, Legatis Missarum, aliisque: Ipsam que Ecclesiam Parochialem noviter, ut supra erectam, nulli Jurispatronatus servituti subjectam esse, sed liberam ad nostram, nostrorumque successorum, collationem, et provisionem, servata forma Sac. Conc. Trident. spectare, et pertinere decernimus; atque per hoc nostris Episcopalibus Juribus, nullum praejudicium inferri; imo potius eamdem Ecclesiam Parochialem in posterum ad ea omnia, ad quae aliae hujusmodi Parochiales Ecclesiae tenentur, et prout eadem Ecclesia Archiepiscopalis tenetur, teneri volumus, prout de jure: Ut autem praefata, haec Parochialis Ecclesia de novo erecta de idoneo Parocho provideatur, qui servantibus Ritum Latinum in dicto Oppido, praesentibus, et futuris, lncolis et Exteris in divinis, et animarum curae sub eodem Ritu Latino regenda, regi, et Missas diebus festivis, pro ovibus suis celebrare, Sacramenta Penitentie, et Eucharistiae, ministrare, nec non in eadem Ecclesia Matrimonio Parochianos conjungere, ac rudimenta. Fidei edocere debeat, et teneatur, Dilectum Nobis in Christo Filium D. Tbeodorum Minicò hinc a pluribus ann is OEconomum Latinum scientia, morum honestate, aliisque ad id requisitis virtutibus praeditum per Nos, et Examinatores nostros tamquam habilem, et idoneum repertum, praeficimus, illique curam, regimen, et administrationem Sacramentorum committimus, eidemque de praefata Ecclesia Parochiali, noviter erecta sub titulo S. Maria Gratiarum, collationem facimus, atque ipsum de ea providemus; mandantes universis, et singulis Nota-