Vai al contenuto

Pagina:Memorie storiche civili, ed ecclesiastiche della città, e diocesi di Larino.djvu/571

Da Wikisource.
470 MEM. STOR. CIV. ED ECCL.

curatorem eorum apud Casale novum fecit acriter verberare, deinde ad suggestionem ipsius idem Procurator coram Jurato Casalis novi de maledicto celsìtudinis nostre extitit accusatus, et propterea per eundem Juratum captus, et carceri mancipatus propter quod in termino sìbi prefixo coram vobis non potuit comparere cum juribus, et rationibus Monasterii memorati, ac predictus Monachus Procurator perperam subductus a predicto Julio de Anglona, et timore perterritus consessus fuit coram vobis Casalia Montiscalvi, et Tonniculi ad jus, et proprietatem dicti Monasterii spectantia sìcut dicunt fuisse de Feudo prefati Julii propter quod idem Monachus ad instantiam ejusdem Julii fuit a carcere liberatus, et ab accusatione predicta. Voi ad instantiam dicti Julii non visis juribus dicti Monasterii ipsum ad amissionem dictorum Casalium suorum, et totius loci ejusdem Monasterii, qua idem Julius dicebat pertinere uxori sue contra justitiam concedentis, et sententia vestra appellatione ab eis interposita ad audientiam nostram infra legitima tempera suspensa dicta Casalia, et Locus eidem Julio assignata sunt juris ordine non servato in eorum manifestum prejudicium, et gravamen . Super quo supplicantibus sibi per nostram Curiam secundum justitiam provideri fìdelitati vestre precipiendo mandamus quatenus si est ita omnino predicta in statum pristinum revocetis, et accersito Abbate coram vobis jura Monasterii audiatis, et causam coram vobis partium assertionem plene discussam juxta formam a nostra Curia vobis datam terminetis, et decidatis justitia mediante, ut ipsis instantibus super hoc non subsit materia conquerendi. Datum Foggie 5. Aprilis octave Indictionis: Quo mandato recepto, et citata per eosdem Reintegratores dicta Dña Rigandasia, et comparente pro ca dicto Dño Rogerio constituto Procuratore ob ea ut constitit ad causam ipsam dictus Milo Abbas dicti Monasterii pro parte ipsius in scriptis promptum se obtulit que continebantur in Imperialibus litteris supra scriptis, et dictis Procurator dicte Dñe probare se obtulit, quod predicte litere impetrate fuerunt ab eodem Abbate tacita veritate, et totum contrarium ejus quod dictus Abbas se obtulerat probaturum. Super quibus dato per eosdem Reintegratores unicuique parti termino ad probandum productis testibus, et eorum dictis publicatis, et facta ex eis utrique parti copia, necnon ex exceptionibus hinc inde datis ad repulsam Testium perducendam, et testibus super eis productis, et publicatis rubricis assumptis, et solemni disputatione sequuta super viribus probatorum premissa renuciatione ad sententiam est conclusum. Et licet reintegratores predicti ex forma commissionis eorum appellationi ab eis interposite non deferrent, quia tamen in ipsius terminatione negotii dubia quedam eis occurrerant processum totum juxta formam commissionis eorum scilicet quando eis dubium occurrebat ad Imperialem excellentiam transmiserunt, et Dñus Imperator commisit causam eandem Judicibus Magne Curie sue reintegratorum predictorum finaliter terminandam. Que causa. . . . . . . . . superveniente obitu ejusdem Dñi nostri Cesaris indecisa nec terminari postmodum potuit prius Serenissimus quondam Dñus Rex Corradus primus de medio est sublatus de quibus omnibus per acta Imperialis magne, et Regie Curie facta nobis extitit plena fides. Nos vero, qui supra magister Justitiarius, et Judex ad petitionem predictorum Abbatis, et Conventus citata legitime dicta Dña Rigandasia, et in termino sibi dato comparente pro ea apud Foggiam coram nobis Johanne de Rober-