Pagina:Memorie storiche del Santuario di Castelleone.djvu/79

Da Wikisource.

71

putando peregrinorum, et Christi-fidelium, ad ipsam Ecclesiam devotionis causa pro tempore confluentium confessiones audiendi, et eis Ecclesiastica Sacramenta ministrandi licentia concederetur, ex hoc profecto peregrinorum, et aliorum Christi-fidelium qui itinere fessi ad dictum Castrum pro confessionibus audiendis, et Sacramentis ministrandis si illa recipere volunt, accedere coguntur, et qui ob ipsius castri distantiam a dicta Ecclesia Sacramenta ipsa aliter recipere non curant, tam spirituali, quam corporali consolationi et refectioni, atque etiam devotionis, et divini cultus in ipsamet supradicta Ecclesia incremento saluberrime consuleretur; quare pro parte vestra nobis fuit supplicatum quatenus pro Christi-fidelium, et peregrinorum praedictorum spirituali consolatione, et commoditate, ac ipsius Ecclesiae decore, et divini cultus in ea augmento in praemissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur hujusmodi supplicationibus inclinati vobis, ut Praesbiter, quem in dicta Ecclesia pro