Vai al contenuto

Pagina:Michiel - Notizia d'opere di disegno, 1800.djvu/189

Da Wikisource.

162

stigio ad subgrundia elaboratissima quadam lignea prominentia coronatur, cui triglyphi, metopæ, variaque insunt ornamenta. Tres huic valvæ. Primaria media est. Super hanc Francisci Ducis & Blancæ faustissimæ coniugis imago, miris undique exculta ornamentis. Marmorea est, quinis laxa brachiis, ac denis edita. Choors magnifica & vicenis lata brachiis, longa vero senis & vicenis. Ad lævam porticus una est, octonis laxa, longa vero octo & viginti, Romanorum Principum imaginibus illustris. Ad dexteram altera duum & viginti longitudinis, septem vero & semis latitudinis. In capite hujus ianua, quæ in amplum triclinium ducit ad soli æqualitatem; ubi hiberno tempore accubatur. Deinde scalæ sunt, quibus ad superiores conscenditur habitationes. Ad harum summitatem ostia duo, unum in cœnaculum, alterum in parvam choortem ducit, ubi puteus est. Deinde e regione aliud est ostium, quod in hortorum porticum præbet aditum: & hic quoque scalæ sunt, quibus ad alias superiores partes & ad culinam ascenditur. Tertia vero porticus, quæ ex obiectu est primi aditus & valvarum, quinque & viginti brachiis producitur, patescitque quinque, unum habet ostium, quo ad cellas vinarias hypothecasque descenditur: item hortis præbet aditum. Hic quoque scribarum proximus est locus. Porticus omnes columnis fornicibusque suffultæ. In choorte porticus est amplissima septem & viginti brachiorum longitudinis, latitudinis quoque septem, Herculeis imaginibus insignis, ubi marmoreum podium: ante porticum gramineum spatium in prati speciem rosariis circumseptum. Triclinium, de quo diximus, tredecim patescit brachiis, differturque duobus circiter & viginti. Ante triclinium protriclinium est senis laxum brachiis, eiusdem etiam longitudinis. Sub porticu, quæ est ad lavam, in capite ostium est cameræ serviens,


hinc