Vai al contenuto

Pagina:Michiel - Notizia d'opere di disegno, 1800.djvu/215

Da Wikisource.

188

vero in ædificiis pingendis eius ars atque industria cognita est. Eius est Florentiæ in Sanctæ Trinitatis templo nobilis illa tabula, in qua Maria Virgo, Christus infans in manibus eius, ac tres Magi Christum adorantes, muneraque offerentes conspiciuntur. Eius est opus Senis in foro eadem Maria Mater Christum itidem puerum gremio tenens, tenui linteo illum velare cupienti adsimilis; Ioannes Baptista, Petrus ac Paulus Apostoli, & Christophorus Christum humero sustinens mirabili arte, ita ut ipsos quoque corporis motus, ac gestus repræsentare videatur. Eius est opus apud Urbem veterem in maiore Templo eadem Virgo, & Christus infantulus in manibus ridens, cui nihil addi posse videatur. Pinxit & Brixiæ sacellum amplissima mercede Pandulpho Malatestæ. Pinxit & Venetiis in Palatio terrestre prælium contra Friderici Imperatoris filium a Venetis pro Summo Pontifice susceptum, gestumque, quod tamen parietis vitio pæne totum excidit. Pinxit item in eadem urbe turbinem arbores, ceteraque id genus radicitus evertentem, cuius est ea facies, ut vel perspicientibus horrorem, ac metum incutiat. Eiusdem est opus Romæ in Ioannis Laterani Templo Ioannis ipsius historia, ac supra eam historiam Prophetæ quinque ita expressi, ut non picti, sed e marmore facti esse videantur, quo in opere, quasi mortem præsagiret, seipsum superasse putatus est. Quædam etiam in eo opere adumbrata modo, atque imperfecta morte præventus reliquit. Eiusdem est etiam altera tabula, in qua Martinus Pontifex Maximus & Cardinales decem ita expressi, ut naturam ipsam æquare, et nulla re dissimiles videantur. De hoc viro ferunt, quum Rogerius Gallicus insignis pictor, de quo post dicemus, Iubilæi anno in ipsum Ioannis Baptistæ Templum accessisset, eamque picturam contemplatus esset, admiratione operis captum auctore


re-