ptis nitidior, is quidem tum externorum, tum Italorum palmam tulit. Nam excellenti acumine vel artis, vel ingenii sua prolata sunt, quæ a Praxitele, Lysippove, an a recentiori efformata sint, vel periti vix profecto iudicabunt. Exstat enim eius calamarium, ut cetera præeclara & nobilia omittamus, ubi omnes artis facultates censentur adesse, quodque ulterius progrediendi ingenio locum non reliquisse visum est. Nam in uno illius latere nudi equis insidentes spectantur, qui auxilio cuidam puero venerant, quem aquila eripuerat in cœlum; illi vero suspicientes aliter puerum deportantem, eum animum propositumque ostendunt, ut evolare cum equis quoque velle videantur, ubi eis figuris raptum Ganimedis ostendit. In altero pugna Centaurorum cum Lapithis est. Tertio latere Hercules est qui Cacum suppositum, lævaque gutture illius presso, & genu altero cum violentia quadam stomachum calcante, alteraque os stringente compulsat. Quarto vero Hercules leonem exossans spectatur, adeo pulchre exculptus, ut hominem ira percitum, leonem dolore gementem prope sentiretis. Ex quibus lateribus, ob subtilitatem & operis excellentiam plurimæ sulphureæ tabellæ fusæ sunt, quibus per totam Italiam opus summa cum admiratione spectatum est. Pro quo Ioannes Aragoneus Ferdinandi filius mille & quincentos aureos spopondisse fertur. Mancò di vita questo assai letterato Medico nella città nostra; e di ciò Marino Sanudo ne’ Diarii citati fece il ricordo seguente: 1525. 30. Giugno. Morite ieri sera Domino Ambrosio da Nola Dottor Medico, di anni 66, dottissimo in Greco e Latin. Ha composto e tradutto più opere. È morto in zorni 2. apopletico. Il corpo fu portato questa mattina in Chiesa di S. Salvator, e doman sarà sepulto a S. Bortolamio, e se li farà una Orazion funebre. Ha qui uno fiol nomi-