Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/179

Da Wikisource.

157

DOCUMENTO I.

Atto del 952 in cui è ricordato Ido Visconte.


Teodulphus gratia Dei Episcopus omnibus Sancti Dei Ecclesiae fidelibus notum esse cupimus, qualiter, dum in hac Sancta Sede Beatissimi Syri episcopi Deo largiente praesideremus noviter nullam qualitatem, neque consuetudinem loci conoscentes, venerabilis quidem Presbyter nomine Sylvester noster adiuratus fidelis postulans nostram clementiam, quatenus secundum huius loci consuetudinem concederemus ei petiam vineae de rebus S. Syri per libellum. Nos ergo eius fidei et fidelitatis promissae, creduli facti, servitium et calligas ab eo recipientes, petiam vineae, quam postulavit ei concessimus adiurantes eum per fidelitatem, quam nobis deberet, ne hoc ad dissipationem et detrimentum nostrae Ecclesiae postularet, qui per diem se professus non facere; quo facto comperuimus post triduum ipsam vineam positam esse juxta muros et atrium Beatissimi S. Syri Confessoris, ubi eius Corpus humatum quiescit.