Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/254

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
232

bastardi, spurii, manseres, nothi, incestuosi, copulative vel disiunctive, vel alij quicunque ex illicito coitu procreati vel procreandi, nec possint nec debeant legitimari, liberis naturalibus legitimis existentibus, vel sine consensu et voluntate filiorum naturalium et legitimorum aut agnatorum, aut feudi Dominorum, et specialiter in auth: Quibus mod. nat. effic. legit Et quibus modis Naturales efficiantur sui per totum; Et § naturales si de feudis fuerit controver. inter Dom. et agnat. et lege jubemus C. de emancip. liber, et aliis similibus, quibus legibus et cuilibet ipsarum volumus expresse, et ex certa scientia derogari et etiam non obstantibus in praemissis aliquibus contrahentium dispositionibus, et defunctorum ultimis voluntatibus, aut legibus aliis et locorum statutis et consuetudinibus, etiamsi tales essent, quae deberent exprimi, et de illis mentio fieri specialis, quibus obstantibus et obstare volentibus, in hoc casu duntaxat, ex certa scientia, et de plenitudine Caesareae potestatis totaliter derogamus et derogatam esse volumus. Nulli ergo hominum cujuscunque gradus, status, ordinis, conditionis aut dignitatis fuerit, liceat hanc nostrae confirmationis, approbationis, suppletionis, derogationis, Investiturae, concessionis, remissionis, ordinationis, erectionis, adiunctionis, aggregationis, tuitionis, salvaeguardiae, indulti, gratiae, privilegij, voluntatis et decreti paginam infringere, aut eam quovis ausu temerario violare. Quisquis vero id attentare praesumpserit, nostrum et Imperii Sacri indignationem gravissimam ac poenam trecenturum marcharum auri puri pro dimidia Imperiali Fisco, seu aerario nostro, reliqua vero parte in juriam passi seu passorum usibus, absque omni spe veniae seu remissions applicanda, se noverit ipso facto incurrisse. Harum testimonio literarum manu nostra subscriptarum, et sigilli nostri Caesarei appensione munitarum. Datum in Civitate nostra Vienna: die trigesima mensis Martii Anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo. Regnorum nostrorum Romani trigesimo, aliorum vero trigesimo quarto.