Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/259

Da Wikisource.

237

ipso incursurum, quarum semissem, iniuriam passi usibus decernimus applicandam. Harum testimonio literarum manu nostra subscriptam, et sigilli nostri Caesarei apprensione munitarum, quae dabantur in Civitate nostra Viennae, die . . . . . mensis . . . . . Ann. 17 . . . .?? Regnorum nostrorum Romani.


DOCUMENTO X.


Caroli VI Romanorum Imperatoris, literae, in quibus Marchionem Carolum Spinulam, de Feudorum Busallae ac Burgi Furnariorum portionibus, quas memoratus Marchio a Comite Leonardo ab Auria ann. 1714 emerat, investivit, d. d. 9 febr. ann. 1722 (Dal Lunig).

Agnoscimus et notum facimus tenore praesentium universis, quod, cum nobis Marchio Carolus Spinula humillime exponi fecerit, se a Nobili nostro, Sacrique Imperii fideli dilecto, Leonardo, Comite ab Auria, portiones illas, quas idem Comes in feudis nostris Imperialibus Busallae ac Burgi furnariorum possedit, et a nobis desuper die 22 febr. ann. 1714, investitus fuit vigore contractus empti et venditi Nobis authentice producti emisse, idque tanto majori fiducia et validitate facere potuisse, quanto haec feuda ex natura sua pro lubitu voluntatis investiti, essent alienabilia, et praefato supplicanti Spinulae in casum id genus alienationis easdem portiones a quocumque avocandi, ipso jure virtute privilegii sub data 8 Aprilis ann. 1644 ab Auguste reminiscentiae Imperatore Ferdinando III, Avo Nostro Colendissimo, quondam Marchioni Neapolioni Spinulae benigne impertiti, competeret: adeoque praenominatus Marchio Carolus Spinula submisissime oravit, ut cum nos, praefatorum feudorum nomine, in supremum directumque dominum suum recognoscere desideret, sede iisdem feudorum participationibus nunc investire Clementissime dignaremur. Nos sane considerantes eximiam illam fidei et observantiae devotionem, quibus nos, et divos