Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/277

Da Wikisource.
Vai alla navigazione Vai alla ricerca

255

Marchionatum erecto, aeque pacis, tranquillitatisq. bono consulatur, quam familiae splendor, dignitatesq. conservetur, augeaturq. tum etiam alias juri consentaneum sit, ne feuda Sacri Romani Imperij in varias ac minutas dividantur partes, sed potius in perpetuum integra, unita, incorporata, atque unius Vasalli dominio subiecta maneant, conserventurq., eadem auctoritate ac Caesareae Nostrae potestatis plenitudine tibi PHILIPPO SPINVLAE ampliam facultatem clementer dedimus, concessimus et indulsimus, quemadmodum per praesentes damus, concedimus et indulgemus, qua aliquem filiorum tuorum legitimo matrimonii foedere natorum pro liberae voluntatis tuae arbitrio eligere, nominare, eumdeque solum in praedicto Arquatae Marchionatu et locis omnibus, eorum juribus et pertinentiis a Nobis et Sacro Romano Imperio in feudum dependentibus haeredem et successorem tuum declarare ac instituere possis et valeas; Volentes et hoc Nostro Caesareo edicto expresse decernentes, quod filius tuus dicto modo a te nominatus et institutus post obitum tuum, saepefatum Arquatae feudum caeteraque omnia (exceptis, reservatisq. allodialibus de quibus tibi saepedicto PHILIPPO SPINVLAE, pro libitu disponendi jus maneat) eodem spectantia solus obtineat, apprehendat, atque possideat, hoc videlicet servato modo et ordine, ipsius filius primogenitus legitimus et naturalis, sicque de primogenito in primogenitum durante linea primogeniti, succedere debeat: ea vero deficiente, tunc successio in memorato Marchionatu, eisdemq. locis, juribus et pertinentiis feudalibus ad alium aliquem filiorum tuorum legitimorum et naturalium, quem eo casu ut supra, ad hoc nominaveris, et declaraveris, ejusque primogenitum, et sic deinceps eodem, quo jam dictum est, ordine de primogenito in primogenitum transeat: quod idem intelligendum de tertio, quarto et ulterius tuis genitis ordine successive usq. in infinitum lege primogeniturae semper salva. Deficiente autem linea omnium descendentium masculorum legitimorum et naturalium tuorum, tunc illa ex foemineo sexu sucsuccedat, quae ultimo possessori defuncto fuerit proxima, modo nubat uni ex familia Spinularum, aut qui de eadem domo vocetur.