vel intervenisse quovis modo dici, vel allegari possent. Non obstantibus in praemissis legibus, statutis, consuetudinibus, ordinationibus et aliis quibuscunque, etiamsi ea talia forent, quorum specialis hic mentio requireretur; quibus omnibus et singulis, motu, authoritate, et potestate supradictis pro hac vice duntaxat tenore praesentium derogamus, et derogatum esse volumus.
Et quia Nos, PHILIPPE SPINVLA, tua, maiorumq. tuorum tam egregia merita inducunt, ut tuae, tuorumque legitime successorum securitati et commodis benignitate Nostra Cesareâ ex omni parte jugitèr prospicere et consulere cupiamus, te, tuosq. memoratos secundum ordinem primogeniturae in Arquatae Marchionatu, omnibusq. supra enarratis juribus et pertinentiis successores, una cum hominibus ex incolis, aliisq. bonis et rebus universis, tam nunc possessis, quam in futuro justo titulo acquirendis et possidendis, in nostram et Sacri Imperii tuitionem et salvam guardiam suscepimus, et tenore praesentium recipimus et assumimus, ita ut deinceps sis, tenearis, et esse debeas, sint, teneantur, et esse debeant, una cum dicto Marchionatu, caeterisq. omnibus illuc spectantibus, sub hac speciali protectione, tuitione et salvaguardia nostra, et Imperialis Aquilae nostrae perpetuo salvi, protecti et securi ab omni gravamine et oppressione, et ab onere hospitandorum militum et stipendiariorum, quodque omnibus et singulis privileges, gratiis, franchigiis, immunitatibus, libertatibus, exemptionibus et praerogativis frui, et gaudere debeas, et debeant, quibus alii sub nostra et Imperij Sacri protectione, tuitione et salva guardia constituti gaudent et fruuntur, consuetudine, vel de jure, citra cujusquam impedimentum aut contradictionem. Et in testimonium pubblicum, majoremque horum omnium evidentiam, in valvis, portis, domibus, et locis; ubi opus fuerit, arma et insignia Nostra et Sacri Imperij pro salva guardia et libertate, securitateque publica affigendi, vel appingendi pro arbitrio, potestatem et authoritatem dedimus, dummodo tamen unicuique actionem habenti in locis debitae jurisdictionis respondeas et respondeat.
Olivieri, Mon. e Med. degli Spinola |
|
17 |