Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/283

Da Wikisource.

261

filiorum naturalium et legitimorum, aut agnatorum, aut feudi Dominorum, et specialiter in authent: quibus mod: nat: effic: cui per totum: et P. naturales si de feud: fuer. controv: int: Dom: et Agn: et l. iubemus C: de emancipat liberorum, et aliis similibus: quibus legibus et cuilibet ipsorum volumus expresse, scienterq. derogari. Neque etiam obstantibus id praedictis aliquibus contrahentium dispositionibus et defunctorum ultimis voluntatibus, aliisq. legibus, locorumque statutis, et consuetudinibus, etiamsi tales essent, quae deberent exprimi, et de illis hic mentio specialis fieri. Quibus obstantibus, ac obstare valentibus in hoc casu duntaxat ex certa scientia, et de plenitudine Caesareae Nostrae potestatis totaliter derogamus et derogatum esse volumus.

Ad hoc tibi PHILIPPO SPINVLAE, tuisq. in marchionatu Arquatae successoribus damus et concedimus, ut possitis ac valeatis Tutores confirmare, ipsosq., causis legitimis subsistentibus, amovere; infames tam facti, quam juris restituere ad famam, et omnem ab iis infamiae notam abstergere, tam irrogatam, quam irrogandam, ita ut de caetero ad omnes et singulos actus legitimos apti ed idonei habeantur et promoveri possint: Nec non filios adoptare ac arrogare, et eos adoptivos, et arrogatos facere, constituere, et ordinare. Insuperque filios legitimos et legitimandos, adoptivosq. emancipare et adoptionibus, arrogationibus, et emancipationibus quibuscunque omnium et singulorum tam infantium, quam adolescientium consentire, et veniam aetatis supplicantibus concedere, authoritatemque et decretum in omnibus interponere, servos etiam manumittere manumissionibus quibuscunque cum vel sine vindicta et minorum alienationibus, ac alimentorum transactionibus, authoritatem pariter ex decreto interponere: minores quoque Ecclesias, et Communitates laesas, altera parte ad id prius vocata, in integrum restituere, ac integram restitutionem eis, vel alteri eorum concedere, juris tamen ordine semper servato.

Indulgemus insuper tibi PHILIPPO SPINVLAE, tuisque in Marchionatu Arquatae successoribus, scientia, motu et authoritate,