Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/287

Da Wikisource.
Vai alla navigazione Vai alla ricerca

265

edictum in foro alieno coram quocunque Judice adversus te, dictosque tuos successores quovismodo actionem intentare aut experiri audeat vel praesumet.

Praeterea ad magis magisque animi Nostri Caesarei in te, PHILIPPE SPINVLA, propensionem testificandam, ex certa scientia ac sano accedente consilio, proque ea, qua fungimur authoritate Caesarea, de ejusdem potestatis plenitudine tibi, tuisq. filiis haeredibus et posteris legitimis et naturalibus in praefatum Marchionatum Arquatae secundum praescriptum primogeniturae modum et ordinem quem in hoc etiam observatum volumus, successuris in infinitum benigne dedimus, concessimus et largiti sumus libertatem et facultatem in aliquo tibi commodo et opportuno jurisdictionis tuae praefato Marchionatu Arquatae incorporato, et a te possesso loco officinam monetariam fabricandi et extruendi, monetamque auream, argenteam, aeream cujuscunque generis et valoris, ex una parte effigie tua si tibi placuerit; et ex altera armorum tuorum insigniis; nominis item et cognominis proprii inscriptione signatam, bonam tamen, probam, sinceram et juxtam, quae non sit adulterate, aut deterior illa, quam caeteri vel Italiae, vel Germaniae Principes Divorum Antecessorum Nostrorum Romanorum Imperatorum et Regum gratiosa concessione cudunt (ita ut nemo de ejusmodi cusione justam conquerendi causam habere queat): faciendi atque cudendi, eamque pro rei necessitate erogandi atque spargendi; Volentes et Caesareo Edicto Nostro firmiter decernentes, quod tu saepedicte PHILIPPE SPINVLA, ac filii, haeredes, posteri et descendentes tui ordine primogeniturae, ut supra, servato, deinceps in perpetuum eo, quo in superioribus habetur modo, monetam auream, argenteam et aeream, bonam, justam, probam et sinceram, nec viliorem illa, quae, ut antedictum est, a caeteris vel Italiae vel Germaniae Principalis Sac.º Rom.º Imp.º subiectis, juxta tenorem et praescriptum privilegiorum, sibi a Divis Romanorum Imperatoribus ac Regibus concessorum cuditur, in certo aliquo jurisdictionis tuae loco cudere, eamque ubivis terrarum et gentium