Pagina:Monumenti storici ed artistici degli Abruzzi V1.pdf/577

Da Wikisource.

CAPITOLO X.

S. Maria di Propezzano — Campli — Affreschi nella Chiesa della Misericordia di Tortoreto — Casanova e Carpineto — S. Maria di Ronzano.


Iluius templi principium hoc tibi monstrat opus

Supernum fuit initium quo designatur locus.

Tres namque Teutonici ista pergebant patria;

Fessi labore multiplici fuit arbor ipsis atria.

Erant illi Romipete Archiepiscopi magni

Sancto Sepulchri tramite mites pergunt ut agni.

Arbor ad quam steterant Cornus nominatur

Ramis equos nexerant quia firma radicatur.

De perarum reliquiis quos viri deferebant

Cum magnis supplicatiis ibidem suspendebant.

Paulo quoque sedentibus Cornus prefata tumescit

Cum perulis pendentibus nimis ad etera crescit.

Hoc viri cum viderent baculos tendebant

Et peras non titigerant valde pavescebant:

Christum devote cogitant ut monstrum designaret.

Ecce repente dormitant signum de Celo apparet.

Sancta Mater Christi domurn hanc monstravit,

Quam sibi jussit sisti locum designavit.

Sanctique viri subite hanc domum inceperunt

Et altare super stipite Cornus nempe fixerunt.

Sicque Cornus exiliens usque ad ima pervenit,

Viris peras restituens in primo stata recrevit

Pape secundo Gregorio Rome tane refertur

Spreto surrexit solio et huc vigilante transfertur,

Et aspiciens Basilicam devote celebravit

Magnami concedens veniam altare consecravit

Cunctorum criminalium et tenentem indulgentiam

Simulque venialium subjunxitque partem tertiam

In anno septingento quo carnem Christus sumpsit

Decimo quoque quinto hic donum tale refulsit.