Pagina:Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato.djvu/71

Da Wikisource.

documenti vii


Item postea, alia die proxime sequenti, in suprascripto loco, presentibus et rogatis testibus dictis Rainerio et Alberto; presbiter Orlandus et Inghilescus, canonici Sancti Iusti, suprascriptis omnibus consenserunt, renuntiantes omni iuri et legum auxilio. Item, eodem die, super ripam plebis Sancti Stefani, presentibus et rogatis testibus dictis Rainerio et Alberto; presbiter Niccholaus canonicus plebis Sancti Iusti suprascriptis omnibus consensit, renuntians omni iuri et legum auxilio. Qui vero arbitri suprascripti, postea, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo nonodecimo, octavo kalendas aprilis, indictione septima, in suprascripto claustro Sancti Stefani, presentibus et rogatis testibus Diodato et Coppia clericis, Iacobino Adalascie, atque Ciotolo, comuni concordia et voluntate laudaverunt et per arbitrium diffiniverunt atque dixerunt, quod tales fines et limites sint et esse debeant inter dictos plebatus, qui eosdem plebatus dividant, silicet: Primus finis et limes sit et esse debeat a via que est iuxta vineam que fuit Mezi ex parte meridiei, et iuxta cafadium quod fuit Mezi ex parte aquilonis, et iuxta campum Mazzamuti ex parte occidentis recto tramite versus orientem, usque ad cantum meridionalem et occidentalem clausure filii Marchesi, que est supra clausuram ecclesie de Gello; et exinde protendatur recto tramite versus orientem usque ad goram et caput semite sive vie que est iuxta clausuram ecclesie de Gello a latere aquilonis, et iuxta clausuram filii Barzalonis a latere meridiei; et exinde protendatur recto tramite versus orientem ad trivium vie publice, cui trivio j. clausura ecclesie de Gello, jj. filius Barzalonis, jjj. quidam campus, qui dicitur Pezalunga. Item laudaverunt et dixerunt, quod secundus limes et finis sit et esse debeat ab ipso trivio directe versus orientem per foveam que est inter ipsum campum qui dicitur Pezalunga et campum filii Barzalonis usque ad campum Veronesi quondam Rainolfi; et exinde protendatur versus meridiem directe per foveam usque ad cantum meridionalem et occidentalem campi dicti Veronesi, qui est iuxta clausuram filii Tebertellaccii, et ab ipso canto versus orientem directe per foveam que est inter ipsum campum Veronesi et clausuram filii Tebertellaccii, usque ad semitam que dicitur via vetus, qua itur ad clausuram filii Tebertellaccii; et exinde pro-