Pagina:Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato.djvu/83

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

documenti xix


Prati in porta Fuia; cui a primo via sive chiassus, secundo Iacobi magistri Petri, tertio ortus Sancti Dominici muro Comunis Prati mediante1, quarto Pauli Banchelli de Prato; in quantum dictus Dominichus habeat heredes legiptimos; et in quantum non haberet heredes legiptimos, tunc voluit dictus Iunta dictum ortum devenire et esse heredum dicti Iunte; cum hac conditione, quod dictus Dominichus toto tempore sue vite teneatur fieri facere unum anovale in ecclesia Sancti Petri Forelli per multos presbiteros quolibet anno, expendendo in dicto anovali qualibet vice solidos quadraginta denariorum. Item, reliquid, iure legati, pro amore Dei, pro remedio anime sue, Iohanne filie Baronti Corsini porte Fuie de Prato, et Chiare filie olim Chiari, et filiabus domine Fie uxoris dicti Baronti, unam domum sitam Prati in porta Fuia; cui domui a primo via, secundo Iacobi Mattei, tertio Alberti Bonifatii, quarto heredum domine Cristiane del Nero. Et hanc suam ultimam voluntatem aseruit esse velle; quam valere voluit iure, et si iure codicillorum non valeret, valeat cuiuscunque alterius ultime voluntatis quo melius valere potest. Rogans idem Iunta me notarium infrascriptum quod de predictis publicum conficerem instrumentum.

(L. S.) Ego Thomaxius fìlius olim Iunte Tucciarelli de Prato, imperiali auttoritate iudex ordinarius notariusque publicus, predictis omnibus et singulis dum agerentur interfui, et ea omnia rogatus scripsi et publicavi, singnumque mee manus apposui consuetum.

(Archivio Diplomatico Fiorentino. Provenienza degli Spedali di Prato.)

IX.

(2 febbraio 1709.)

Reverendo signor Paroco. — Sento da cotesto monsignor Vescovo la prontezza, colla quale ella è concorsa a cedere cotesta

  1. Le ricordate case, che confinano con l’orto del convento di San Domenico mediante il muro antico della terra di Prato, erano nella via anche oggi detta dei Banchelli.