Pagina:Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato.djvu/86

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
xxii documenti


Dopo alcune settimane si ottenne la conferma della minuta, la quale fu corretta dall’eminentissimo signor Cardinale Prefetto, nel mese di luglio 1710, nel modo che segue:


1. Ut iacet.

2. Ut nova ecclesia sit eiusdem longitudinis, latitudinis et capacitatis ac est præsens, cum eodem numero altarium, cum sacristia, cœmeterio et sepulturis; nec ullum præiudicium inferatur iuribus parochialibus;

3. Ut domus parochialis unita sit dictæ novæ ecclesiæ, cum commodis per parochum requirendis.

4. Quod PP. Iesuitæ teneantur inserere in instrumento concordiæ authenticum documentum consensus patris generalis; quodque in nihilo illis suffragetur præsens decretum licentiæ, neque illo uti possint, nisi prius terminata in omnibus et per omnia dicta nova fabrica, et adimpletis integre et in omni parte præfatis conditionibus; et in casu difficultatis, recurratur ad sacram Congregationem.

XI.

(1717.)

In Dei nomine, amen.

Illustrissimus et reverendissimus dominus dominus Columbinus Bassi omnipotentis Dei sanctæque apostolicæ Sedis gratia episcopus pistoriensis et pratensis, occasione visitationis parochialis ecclesiæ Sancti Petri Forelli civitatis Pratensis, et sic uti delegatus apostolicus quatenus etc.; attento quod olim extiterit sub iurisditione quondam præposituræ pratensis ecclesia sub invocatione sancti Petri Apostoli titulo Prioriæ decorata, eademque defecerit; et quod supradicta ecclesia Sancti Petri Forelli aucta sit redditibus industriā et operā admodum reverendi domini Vincentii Xysti quondam domini Pauli Francisci de Troianis moderni eiusdem rectoris; et quod non tam ipsa in suo externo