Pagina:Ordini della magnifica comunità di Alzano di Sotto teritorio di Bergamo tradotti dal latino al volgare per me pre Giovanni Carara di Serina.djvu/50

Da Wikisource.
38

L’Affirmatione fatta per il Serenissimo
Duc. Dominio Nostro di
Venetia.


CAP. XLIX.


Leonardus Lauretanus Dei Gratia Dux
Venetiarum &c.


N
Obilibus, & sapientibus Viris Aloysio Capello de suo Mandato Potestati, & Petro Marcello Capitaneo Bergomi, & successoribus suis fidelibus dilectis, & dilectionis affectum.
Franciscus Corono Nuncius huominum, & Vicinorum Communis de Alzano istius Teritorii nobis presentavit una cum litteris vestris diei XXVII. Novembris prox. preteriti nonnulla Capitula Statuta, & ordinamenta per ipsos fidelissimos Nostros facta ad Comune eorum bonum, & pacificum victum petiitque Confirmationem eorumdem à nobis sicut vos ea laudastis Nos autem intelectis ipsis litteris vestris, quibus affirmatis vidisse vos, & diligenter examinasse eadem Capitula, & Statuta, & illa approbasse decrevimus illa ipsa confirmare, & corroborare, sicque tenore presentium confirmamus, & corroboramus ad Nostri Dominii Beneplacitum; has autem registratas præsentanti restituite.


Datum In Nostro Ducali Palatio die XVIII. Decembris M.D.IV. Indict. Octava.



La