Vai al contenuto

Pagina:Pilati - Ragionamenti intorno la legge naturale e civile, 1766.djvu/13

Da Wikisource.

9

qua mihi plurimum situm esse videtur, utrum omnia, quæa nos justa, et honesta esse tenemus, Juris naturalis sint, an eorum saltim plurima ad aliud quodpiam Jus veluti Divinum positium, aut humanum pertineant? Ita enim rem se habere videmus; sunt aliqua, quæ omnium populorum opinione, et institutis injusta, et turpia esse reputantur, ut vulnera, ut cædes, ut vim, ut dolum nulla natio unquam probavit. At aliæ res plurimæ sunt, quæ non æque apud omnes justæ, aut injustæ esse exstimantur. Non enim pauca sunt, quæ nos injusta, inhonesta, turpia esse judicamus, quæ tamen apud alias nationes recepta, et probata esse videmus. Quod et antiquissimis temporibus multis, maximisque in rebus apud varios populos usu venisse, veteres Historici memoriæ prodiderunt. Quid igitur hisce de rebus, de quibus diversa, et inter se opposita variarum nationum indicia sunt, sentire, et judicare debemus? Huic ego quæstioni ita soleo respondere: quædam esse, quae homo solo Instinctu suo sentiat, et quæ sentit, ratione manifeste, ac sine ulla suspicione errandi comprehendat. Sic nemo est, qui non Instinctu ipso rapiatur ad manus porrigendas ei, qui prope se in vicinam foveam, in amnem, in mare cadat; sic etiam nemo est, qui non ipso Instinctu ducatur ad intelligendum, jus non esse, immerentem trucidare, in hostes, in insidias, in vim paratam imprudentem, et innocentem sine ulla causa inducere, aut rem quam quis in manibus gerat, sive domi suæ custodiat, ei sine ulla necessitate, aut caussa eripere. Horum enim aspernatio facinorum, et ab ejus-


mo-