Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/113

Da Wikisource.
100 De Nuce Maga

posuit, Provincialesque Duces constituit; ille superbus Dei simia in omnibus Provincijs, et forsan Civitatibus magnis posuit suos caetus, suaque conventicula, sic Martin. plures locos memorat, ut videre est in lib. 2. q. 6. et alios alias, Anania fab. m. 65. narrat regionem Collam sicut nefandam, famosamque nucem Ben. Remigius lib. 1. Spina c. 17. etc. quos brevitate praetermitto, Spina tamen cap. 20. idem declarat, memoratur Regionem Iordanis nucem Beneventi, etc. ac etiam conijcio Herodiades aves Diomedis socios colere, ac ob suum Ducem edificatorem, aves enim illas omnibus inimicis impetum facere praeter suos Graecos fabulantur, aves autem sunt Daemonis mancipia, vel ipsemet cunctis suis hostibus bella irruens, ac alliciens striges amicas, hinc Iob 40. num quid illudes ei quasi avi? et in 32. Deut. Devorabunt eos avis morsu amarissimo, et dici potest his lamijs, ut in Prov. Avis transmigrat de loco suo.

Dum haec scriberem à Perill. et per rever. D. Can. Reg. Latt. Abb. Angelo Tufo fratre D. Francisci equest. mil. Ducis, et Petri, ex antiquissima prosapia de Baronibus Tuforum (ut Falco. B.) monstratum fuit quoddam instrumentum sub anno 1273. 24. Feb.